CAPUT XIII.

20. Opinio eorum qui viro mentem, muliere sensum corporis significari senserunt. Nec me fugit, quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et divini eloquii tractatores, cum in homine uno, cujus universam animam bonam quemdam paradisum esse senserunt, duo ista requirerent, virum mentem, mulierem vero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc distributionem qua vir ponitur mens, sensus vero corporis mulier, videntur apte omnia convenire, si considerata tractentur: nisi quod in omnibus bestiis et volatilibus scriptum est non esse inventum viro adjutorium simile illi, et tunc est ei mulier facta de latere (Gen. II, 20-22). Propter quod ego non putavi pro muliere sensum corporis esse ponendum, quem videmus nobis et bestiis esse communem; sed aliquid volui quod bestiae non haberent: sensumque corporis magis pro serpente intelligendum existimavi, qui legitur sapientior omnibus pecoribus terrae (Id. III, 1). In eis quippe naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus excellit: non ille de quo scriptum est in Epistola quae est ad Hebraeos, ubi legitur, perfectorum esse solidum cibum, qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (Hebr. V, 14); illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intelligentiam pertinentes: sed iste sensus quinquepartitus in corpore, per quem non solum a nobis, verum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.

21. Sed sive isto, sive illo, sive aliquo alio modo accipiendum sit, quod Apostolus virum dixit imaginem et gloriam Dei, mulierem autem gloriam viri (I Cor. XI, 7); apparet tamen cum secundum Deum vivimus, mentem nostram in invisibilia ejus intentam, ex ejus aeternitate, veritate, charitate, proficienter debere formari: quiddam vero rationalis intentionis nostrae, hoc est ejusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum, sine quo haec vita non agitur, dirigendum; non ut conformemur huic saeculo (Rom. XII, 2), finem constituendo in bonis talibus, et in ea detorquendo beatitudinis appetitum; sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus, aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus, per ista transeuntes, illis inhaerentes.