CAPUT XIV.

Inter sapientiam et scientiam quid distet. Cultus Dei, amor ejus. Quomodo per sapientiam fiat cognitio intellectualis rerum aeternarum. Habet enim et scientia modum suum bonum, si quod in ea inflat vel inflare assolet, aeternorum charitate vincatur, quae non inflat, sed, ut scimus, aedificat (I Cor. VIII, 1). Sine scientia quippe nec virtutes ipsae, quibus recte vivitur, possunt haberi, per quas haec vita misera sic gubernetur, ut ad illam quae vere beata est, perveniatur aeternam.

22. Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamvis enim et illa quae sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Id. XIII, 12); quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum erit praemium summum: tamen ubi dicit, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (Id., XII, 8); haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum Scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem sancto viro loquente: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis est scientia (Job XXVIII, 28). In hac differentia intelligendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quae graece dicitur TEOSEBEIA. Nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam Deus, cujus solius immutabilis est natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et speramus nos esse visuros; et quantum proficimus videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem in manifestatione? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): hoc etiam quod Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). De his atque hujusmodi sermo ipse mihi videtur esse sermo sapientiae. Abstinere autem a malis, quam Job scientiam dixit esse, rerum procul dubio temporalium est. Quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus, ut ad illa bona aeterna veniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et juste agimus, ad eam pertinet scientiam sive disciplinam, qua in evitandis malis bonisque appetendis actio nostra versatur; et quidquid propter exempla vel cavenda, vel imitanda, et propter quarumque rerum quae nostris accommodata sunt usibus necessaria documenta, historica cognitione colligimus.

23. De his ergo sermo cum fit, eum scientiae sermonem puto, discernendum a sermone sapientiae, ad quam pertinent ea quae nec fuerunt, nec futura sunt, sed sunt, et propter eam aeternitatem in qua sunt, et fuisse et esse et futura esse dicuntur, sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent, aut sic futura sunt quasi nunc non sint: sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem, non tanquam in spatiis locorum fixa veluti corpora: sed in natura incorporali sic intelligibilia praesto sunt mentis aspectibus, sicut ista in locis visibilia vel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intelligibiles incorporalesque rationes; verum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intelligibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie pervenire paucorum est; et cum pervenitur, quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed veluti acie ipsa reverberata repellitur, et fit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus, memoriae commendatur, ut sit quo redire possit, quae cogitur inde transire: quamvis si ad memoriam cogitatio non rediret, atque quod commendaverat ibi inveniret, velut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur, idque inveniret ubi primum invenerat, in illa scilicet incorporea veritate, unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet, verbi gratia, quadrati corporis incorporalis et incommutabilis ratio, sic in ea manet hominis cogitatio; si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit pervenire. Aut si alicujus artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur, sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri: tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus, et quasi glutiens in ventrem ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare, et in disciplinam quod sic didicerit trajicere. Quod si fuerit omnimoda oblivione deletum, rursus doctrina duce ad id venietur quod penitus exciderat, et sic invenietur ut erat.