|
24. Contra reminiscentiam Platonis et Pythagorae. Samius
Pythagoras. De differentia sapientiae a scientia, et de quaerenda
trinitate in scientia temporalium. Unde Plato ille philosophus
nobilis persuadere conatus est vixisse hic animas hominum, et antequam
ista corpora gererent: et hinc esse quod ea quae discuntur,
reminiscuntur potius cognita, quam cognoscuntur nova. Retulit enim,
puerum quemdam nescio quae de geometrica interrogatum, sic
respondisse, tanquam esset illius peritissimus disciplinae. Gradatim
quippe atque artificiose interrogatus, videbat quod videndum erat,
dicebatque quod viderat. Sed si recordatio haec esset rerum antea
cognitarum, non utique omnes vel pene omnes, cum illo modo
interrogarentur, hoc possent. Non enim omnes in priore vita geometrae
fuerunt, cum tam rari sint in genere humano, ut vix possit aliquis
inveniri: sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam
esse naturam, ut rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente
Conditore, subjuncta sic ista videat in quadam luce sui generis
incorporea, quemadmodum oculus carnis videt quae in hac corporea luce
circumadjacent, cujus lucis capax eique congruens est creatus. Non
enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit, quia ista jam
noverat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus
intelligibilibus id fieri potest, ut bene interrogatus quisque
respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam, etiamsi ejus ignarus
est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest, nisi quas
isto vidit in corpore constitutus, aut eis quae noverant indicantibus
credidit, seu litteris cujusque, seu verbis? Non enim acquiescendum
est eis qui Samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla
quae fuerat expertus , cum hic alio jam fuisset in corpore: et alios
nonnullos narrant alii, ejusmodi aliquid in suis mentibus passos: quas
falsas fuisse memorias, quales plerumque experimur in somnis, quando
nobis videmur reminisci quasi egerimus aut viderimus, quod nec egimus
omnino nec vidimus; et eo modo affectas esse illorum mentes etiam
vigilantium, instinctu spirituum malignorum atque fallacium, quibus
curae est de revolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos
homines firmare vel serere, ex hoc conjici potest, quia si vere illa
recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus viderant,
multis ac pene omnibus id contingeret: quandoquidem ut de vivis
mortuos, ita de mortuis vivos, tanquam de vigilantibus dormientes, et
de dormientibus vigilantes, sine cessatione fieri suspicantur.
25. Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio, ut
ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis; ad
scientiam vero, temporalium rerum cognitio rationalis: quid cui
praeponendum sive postponendum sit, non est difficile judicare. Si
autem alia est adhibenda discretio, qua dignoscantur haec duo, quae
procul dubio distare Apostolus docet, dicens, Alii datur quidem per
Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem
Spiritum; tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus evidentissima
differentia est, quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum
rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeponendam esse
ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae sunt exterioris
hominis, et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum
ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intelligibilium
atque summarum quae sempiternae sunt veniremus, temporalium rerum
cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus, si
possumus, aliquam trinitatem, sicut inveniebamus in sensibus
corporis, et in iis quae per eos in animam vel spiritum nostrum
imaginaliter intraverunt; ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris
positas attingimus sensu, intus corporum similitudines haberemus
impressas memoriae, ex quibus cogitatio formaretur, tertia voluntate
utrumque jungente: sicut formabatur foris acies oculorum, quam
voluntas, ut visio fieret, adhibebat rei visibili, et utrumque
jungebat, etiam illic ipsa se admovens tertiam. Sed non est hoc
coarctandum in hunc librum, ut in eo qui sequitur, si Deus
adjuverit, convenienter possit inquiri, et quod inventum fuerit
explicari.
|
|