|
2. Aeternas rationes in corporalibus homo solus animantium percipit.
Possunt autem et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus
corporalia, et ea memoriae fixa reminisci, atque in eis appetere
conducibilia, fugere incommoda: verum ea notare, ac non solum
naturaliter rapta, sed etiam de industria memoriae commendata
retinere, et in oblivionem jamjamque labentia recordando atque
cogitando rursus imprimere; ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria
cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione
firmetur: fictas etiam visiones, hinc atque inde recordata quaelibet
sumendo et quasi assuendo, componere, inspicere, quemadmodum in hoc
rerum genere quae verisimilia sunt discernantur a veris, non
spiritualibus, sed ipsis corporalibus: haec atque hujusmodi quamvis in
sensibilibus, atque in eis quae inde animus per sensum corporis traxit
agantur atque versentur, non sunt tamen rationis expertia, nec
hominibus pecoribusque communia. Sed sublimioris rationis est judicare
de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas:
quae nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non
essent; atque his nisi subjungeretur aliquid nostrum, non secundum eas
possemus judicare de corporalibus. Judicamus autem de corporalibus ex
ratione dimensionum atque figurarum, quam incommutabiliter manere mens
novit.
|
|