|
4. Trinitas et imago Dei in ea sola parte mentis quae pertinet ad
contemplationem aeternorum. Cum igitur disserimus de natura mentis
humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae
commemoravi, nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus
trinitatem, in tota quaerimus, non separantes actionem rationalem in
temporalibus a contemplatione aeternorum, ut tertium aliquid jam
quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita
trinitatem reperiri opus est, ut si desit actio temporalium, cui operi
necessarium sit adjutorium, propter quod ad haec inferiora
administranda derivetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente
trinitas inveniatur: et facta jam ista distributione, in eo solo quod
ad contemplationem pertinet aeternorum, non solum trinitas, sed etiam
imago Dei; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium,
etiamsi trinitas possit, non tamen imago Dei possit inveniri.
|
|