|
5. Opinio fingens imaginem Trinitatis in conjugio masculi et feminae
ac eorum prole. Proinde non mihi videntur probabilem afferre
sententiam, qui sic arbitrantur trinitatem imaginis Dei in tribus
personis, quod attinet ad humanam naturam, posse reperiri, ut in
conjugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur: quod quasi
vir ipse Patris personam intimet; Filii vero, quod de illo ita
processit ut nasceretur; atque ita tertiam personam velut Spiritus
dicunt esse mulierem, quae ita de viro processit, ut non ipsa esset
filius aut filia (Gen. II, 22), quamvis ea concipiente proles
nasceretur. Dixit enim Dominus de Spiritu Sancto, quod a Patre
procedat (Joan. XV, 26), et tamen Filius non est. In hujus
igitur opinionis errore, hoc solum probabiliter affertur, quod in
origine factae feminae, secundum sanctae Scripturae fidem satis
ostenditur, non omne quod de aliqua persona ita existit, ut personam
alteram faciat, filium posse dici; quandoquidem de viri persona
exstitit persona mulieris, nec tamen ejus filia dicta est. Caetera
sane ita sunt absurda, imo vero ita falsa, ut facillime redarguantur.
Omitto enim quale sit, Spiritum sanctum matrem Filii Dei putare et
conjugem Patris: fortassis quippe respondeatur haec in carnalibus
habere offensionem, dum corporei conceptus partusque cogitantur.
Quanquam et haec ipsa castissime cogitent, quibus mundis omnia munda
sunt: immundis autem et infidelibus, quorum polluta sunt et mens et
conscientia, ita nihil est mundum (Tit. I, 15), ut quosdam
eorum etiam de virgine secundum carnem natus Christus offendat. Sed
tamen in spiritualibus illis summis, ubi non est aliquid violabile aut
corruptibile, nec natum ex tempore, nec ex informi formatum, si qua
dicuntur talia, ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae
genera, quamvis longe remotissime facta sunt, non debent cujusquam
sobriam perturbare prudentiam, ne cum vanum devitat horrorem, in
perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporalibus ita
spiritualium reperire vestigia, ut cum inde sursum versus duce ratione
ascendere coeperit, ut ad ipsam incommutabilem veritatem per quam sunt
facta ista perveniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in
infimis. Nec enim erubuit quidam, uxorem sibi eligere sapientiam,
quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit
cogitanti: aut vero ipsa sapientia sexu femina est , quia feminini
generis vocabulo et in graeca et in latina lingua enuntiatur.
|
|