|
6. Cur illa opinio respuenda. Non ergo propterea respuimus istam
sententiam, quia timemus sanctam et inviolabilem atque incommutabilem
charitatem, tanquam conjugem Dei Patris, de illo existentem, sed
non sicut prolem ad gignendum Verbum per quod facta sunt omnia
cogitare: sed quia eam falsam divina Scriptura evidenter ostendit.
Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram: paulo post autem dictum est, Et fecit Deus hominem ad
imaginem Dei (Gen. I, 26, 27). Nostram certe, quia
pluralis est numerus, non recte diceretur, si homo ad unius personae
imaginem fieret, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus sancti:
sed quia fiebat ad imaginem Trinitatis, propterea dictum est, ad
imaginem nostram. Rursus autem ne in Trinitate credendos arbitraremur
tres deos, cum sit eadem Trinitas unus Deus, Et fecit, inquit,
Deus hominem ad imaginem Dei: pro eo ac si diceret, Ad imaginem
suam.
7. Sunt enim tales usitatae in Litteris illis locutiones, quas
nonnulli etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter
advertunt, ut putent ita dictum, Fecit Deus ad imaginem Dei; quasi
diceretur, Fecit Pater ad imaginem Filii: sic volentes asserere in
Scripturis sanctis Deum dictum etiam Filium, quasi desint alia
verissima et manifestissima documenta, ubi non solum Deus, sed etiam
verus Deus dictus est Filius. In hoc enim testimonio dum aliud
solvere intendunt, sic se implicant, ut expedire non possint. Si
enim Pater fecit ad imaginem Filii, ita ut non sit homo imago
Patris, sed Filii, dissimilis est Patri Filius. Si autem pia
fides docet, sicuti docet, Filium esse ad aequalitatem essentiae
similem Patri, quod ad similitudinem Filii factum est, necesse est
etiam ad similitudinem Patris factum sit. Deinde, si hominem Pater
non ad suam, sed ad Filii fecit imaginem, cur non ait, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem tuam, sed ait, nostram; nisi
quia Trinitatis imago fiebat in homine, ut hoc modo esset homo imago
unius veri Dei, quia ipsa Trinitas unus verus Deus est? Locutiones
autem sunt innumerabiles tales in Scripturis, sed has protulisse
suffecerit. Est in Psalmis ita dictum, Domini est salus, et super
populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9): quasi alteri
dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum, A
te, inquit, eruar a tentatione, et in Deo meo sperans transgrediar
murum (Psal. XVII, 30): quasi alteri dixerit, A te eruar a
tentatione. Et iterum, Populi sub te cadent in corde inimicorum
regis (Psal. XLIV, 6): ac si diceret, In corde inimicorum
tuorum. Ei quippe regi dixerat, id est, Domino nostro Jesu
Christo, Populi sub te cadent; quem regem intelligi voluit, cum
diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in Novi Testamenti
litteris inveniuntur. Sed tamen ad Romanos Apostolus, De Filio
suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui
praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri (Rom. I, 3, 4): tanquam de alio supra diceret. Quid
est enim Filius Dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi, nisi ejusdem Jesu Christi qui praedestinatus est Filius
Dei in virtute? Ergo quomodo hic cum audivimus, Filius Dei in
virtute Jesu Christi, aut, Filius Dei secundum Spiritum
sanctificationis Jesu Christi, aut, Filius Dei ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi; cum dici potuisset usitate, In virtute
sua, aut, Secundum Spiritum sanctificationis suae, aut, Ex
resurrectione mortuorum ejus, vel mortuorum suorum; non cogimur
intelligere aliam personam, sed unam eamdemque, scilicet Filii Dei
Domini nostri Jesu Christi. Ita cum audimus, Fecit Deus hominem
ad imaginem Dei: quamvis posset usitatius dici, Ad imaginem suam;
non tamen cogimur aliam personam intelligere in Trinitate, sed ipsam
unam eamdemque Trinitatem, qui est unus Deus, et ad cujus imaginem
factus est homo.
8. Quae cum ita sint, si eamdem Trinitatis imaginem, non in uno,
sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat
ergo ad imaginem Dei factus homo antequam uxor ei fieret, et antequam
filium propagarent; quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis:
Jam trinitas erat, quia etsi nondum forma propria, jam tamen
originali natura et mulier erat in latere viri et filius in lumbis
patris? Cur ergo, cum Scriptura dixisset, Fecit Deus hominem ad
imaginem Dei; contexuit dicens, Fecit Deus eum; masculum et
feminam fecit eos, et benedixit eos (Gen. I, 27, 28)? Vel
si ita distinguendum est, Et fecit Deus hominem; ut deinde
inferatur, ad imaginem Dei fecit illum; et tertia subjunctio sit,
masculum et feminam fecit eos. Quidam enim timuerunt dicere, Fecit
eum masculum et feminam, ne quasi monstruosum aliquid intelligeretur,
sicuti sunt quos hermaphroditos vocant: cum etiam sic non mendaciter
possit intelligi utrumque in numero singulari, propter id quod dictum
est, Duo in carne una. Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura
hominis ad imaginem Dei facta, praeter masculum et feminam non
commemorat Scriptura? Ad implendam quippe imaginem Trinitatis debuit
addere et filium, quamvis adhuc in lumbis patris constitutum, sicut
mulier erat in latere. An forte jam facta erat et mulier; et
Scriptura brevi complexione constrinxerat, quod postea quemadmodum sit
factum, diligentius explicaret; et propterea filius commemorari non
potuit, quia nondum erat natus? quasi et hoc non poterat ea brevitate
complecti Spiritus sanctus, suo loco postea natum filium narraturus,
sicut mulierem de viri latere assumptam suo postmodum loco narravit
(Gen. II, 24, 22), et tamen hic eam nominare non
praetermisit.
|
|