|
9. Homo imago Dei, quomodo. Annon et mulier imago Dei. Dictum
Apostoli, quod vir imago Dei sit, mulier autem gloria viri, quomodo
figurate ac mystice intelligendum. Non itaque ita debemus intelligere
hominem factum ad imaginem summae Trinitatis, hoc est ad imaginem
Dei, ut eadem imago in tribus intelligatur hominibus: praesertim cum
Apostolus virum dicat esse imaginem Dei, et propterea velamentum ei
capitis demat, quod mulieri adhibendum monet, ita loquens: Vir
quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Mulier
autem gloria viri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona
mulier adimplet imaginem Trinitatis, cur ea detracta de latere viri
adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus
potest dici imago Dei, sicut in ipsa summa Trinitate, et unaquaeque
persona Deus est, cur et mulier non est imago Dei? Nam et propterea
caput velare praecipitur, quod ille quia imago Dei est prohibetur (I
Cor. XI, 7, 5).
10. Sed videndum est quomodo non sit contrarium quod dicit
Apostolus, non mulierem, sed virum esse imaginem Dei, huic quod
scriptum est in Genesi, Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit
eum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos. Ad imaginem
Dei quippe naturam ipsam humanam factam dicit, quae sexu utroque
completur, nec ab intelligenda imagine Dei separat feminam. Dicto
enim quod fecit Deus hominem ad imaginem Dei, Fecit eum, inquit,
masculum et feminam: vel certe alia distinctione, masculum et feminam
fecit eos. Quomodo ergo per Apostolum audivimus virum esse imaginem
Dei, unde caput velare prohibetur, mulierem autem non, et ideo ipsa
hoc facere jubetur? nisi, credo, illud quod jam dixi , cum de natura
humanae mentis agerem, mulierem cum viro suo esse imaginem Dei, ut
una imago sit tota illa substantia: cum autem ad adjutorium
distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet, non est imago Dei;
quod autem ad virum solum attinet, imago Dei est, tam plena atque
integra, quam in unum conjuncta muliere. Sicut de natura humanae
mentis diximus, quia et si tota contempletur veritatem, imago Dei
est; et cum ex ea distribuitur aliquid, et quadam intentione derivatur
ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam
consulit veritatem, imago Dei est; ex qua vero intenditur in agenda
inferiora, non est imago Dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit
in id quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei,
et propterea non est cohibenda, ut se inde contineat ac temperet; ideo
vir non debet velare caput. Quia vero illi rationali actioni quae in
rebus corporalibus temporalibusque versatur, periculosa est nimia in
inferiora progressio; debet habere potestatem super caput, quod
indicat velamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim
sanctis Angelis sacrata et pia significatio. Nam Deus non ad tempus
videt, nec aliquid novi fit in ejus visione atque scientia, cum
aliquid temporaliter ac transitorie geritur, sicut inde afficiuntur
sensus vel carnales animalium et hominum, vel etiam coelestes
Angelorum.
11. In isto quippe manifesto sexu masculi et feminae apostolus
Paulus occultioris cujusdam rei figurasse mysterium, vel hinc
intelligi potest, quod cum alio loco dicat, veram viduam esse
desolatam, sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in
Dominum, et persistere in orationibus nocte et die (I Tim. V,
5), hic indicat mulierem seductam in praevaricatione factam, salvam
fieri per filiorum generationem: et addidit, si permanserint in fide,
et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (Id. II,
15). Quasi vero possit obesse bonae viduae, si vel filios non
habuerit, vel ii quos habuerit, in bonis operibus permanere
noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona, tanquam filii sunt
vitae nostrae, secundum quam quaeritur cujus vitae sit quisque, id
est, quomodo agat haec temporalia, quam vitam Graeci non ZOEN,
sed BION vocant; et haec opera bona maxime in officiis
misericordiae frequentari solent; opera vero misericordiae nihil
prosunt, sive Paganis, sive Judaeis qui Christo non credunt, sive
quibuscumque haereticis vel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria
sanctificatio non invenitur: manifestum est quid Apostolus significare
voluerit; ideo figurate ac mystice, quia de velando mulieris capite
loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane
remanebit.
12. Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius
Apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus
est ad imaginem Dei, sed secundum rationalem mentem. Cogitatio
quippe turpiter vana est, quae opinatur Deum membrorum corporalium
lineamentis circumscribi atque finiri. Porro autem nonne idem beatus
apostolus dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum
hominem, eum qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23,
24); et alibi apertius, Exuentes vos, inquit, veterem hominem
cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei
secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9,
10)? Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus
homo qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit
eum; nulli dubium est, non secundum corpus, neque secundum quamlibet
animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio
Dei, hominem factum ad imaginem ejus qui creavit eum. Secundum hanc
autem renovationem efficimur etiam filii Dei per baptismum Christi,
et induentes novum hominem, Christum utique induimus per fidem. Quis
est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum
gratiae cohaeredes; et alio loco idem apostolus dicat, Omnes enim
filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. Quicumque enim in
Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus neque
Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina:
omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III,
26-28)? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis
amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem Dei, ubi sexus nullus
est, ibi factus est homo ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, hoc
est in spiritu mentis suae. Cur ergo vir propterea non debet caput
velare, quia imago est et gloria Dei; mulier autem debet, quia
gloria viri est, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suae, qui
renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit illum?
Sed quia sexu corporis distat a viro, rite potuit in ejus corporali
velamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda
deflectitur; ut non maneat imago Dei, nisi ex qua parte mens hominis
aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit , quam
non solum masculos, sed etiam feminas habere manifestum est.
|
|