|
13. Deflexus ab imagine Dei. Ergo in eorum mentibus communis
natura cognoscitur; in eorum vero corporibus ipsius unius mentis
distributio figuratur. Ascendentibus itaque introrsus quibusdam
gradibus considerationis per animae partes, unde incipit aliquid
occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit
ratio, ubi homo interior jam possit agnosci. Qui etiam ipse si per
illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est,
immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente sibi
capite suo, id est, non eam cohibente atque refrenante illa quae in
specula consilii praesidet quasi virili portione, inveteratur inter
inimicos suos (Psal. VI, 8) virtutis invidos daemones cum suo
principe diabolo: aeternorumque illa visio ab ipso etiam capite cum
conjuge vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum ejus non sit
cum illo (Psal. XXXVII, 11); ac sic ab illa illustratione
veritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientiae ad videndum
quam inhonesti atque indecori remanserint, tanquam folia dulcium
fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona
verba contexunt, ut male viventes quasi bene loquendo contegant
turpitudinem suam (Gen. III).
|
|