LIBER TERTIUS DECIMUS


CONSPECTUS LIBRI

Prosequitur de scientia, in qua videlicet, etiam ut a sapientia distinguitur, trinitatem quamdam inquirere libro superiore coepit, qua occasione hic fidem christianam commendans, explicat quomodo credentium sit fides una et communis. Tum beatitudinem omnes velle, nec tamen omnium esse fidem qua ad beatitudinem pervenitur. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis, nec nisi per illum liberari quemquam a diaboli dominatu per remissionem peccatorum: et fuse ostendit diabolum non potentia, sed justitia vinci a Christo debuisse. Tandem hujus verba fidei dum memoriae mandantur, inesse quamdam in animo trinitatem, quia et in memoria sunt verborum soni, etiam quando homo inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de his cogitat; et demum voluntas recordantis atque cogitantis utrumque conjungit.