CAPUT IX.

12. Non humanis argumentationibus, sed fidei auxilio dicimus beatitudinem futuram esse vere sempiternam. Ex Filii Dei incarnatione credibilis fit immortalitas beatitudinis. Hanc utrum capiat humana natura, quam tamen desiderabilem confitetur, non parva quaestio est. Sed si fides adsit, quae inest eis quibus dedit potestatem Jesus filios Dei fieri, nulla quaestio est. Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes, vix pauci magno praediti ingenio, abundantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt. Cui tamen animae beatam vitam non invenerunt stabilem, id est veram: ad miserias eam quippe vitae hujus etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia, et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore collocandam putaverunt, talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt, ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant: quod hic longum est demonstrare, sed in libro duodecimo de Civitate Dei, satis a nobis est, quantum arbitror, explicatum (Cap. 20). Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc vere beatum, non argumentatione humana, sed divina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in Evangelio, quod Jesus dederit potestatem filios Dei fieri iis qui eum receperunt; et quid sit recepisse eum, breviter fuisset expositum, dicendo, Credentibus in nomine ejus; quoque modo filii Dei fierent, esset adjunctum, Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt: ne ista hominum quam videmus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret, illico annexum est, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 12-14); ut a contrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura Dei Filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius; hoc est enim, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis hominibus: quanto est credibilius, natura filios hominis gratia Dei filios Dei fieri, et habitare in Deo, in quo solo et de quo solo esse possunt beati participes immortalitatis ejus effecti; propter quod persuadendum Dei Filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?