CAPUT X.

13. Incarnatione Verbi convenientior non fuit modus alius liberandi hominis a mortalitatis miseria. Merita quae dicuntur nostra, dona sunt Dei. Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum Filium Deum sibi coaeternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, mortalemque factum mortem perpeti? parum est sic refellere, ut istum modum quo nos per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum Deus liberare dignatur, asseramus bonum et divinae congruum dignitati: verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aequaliter subjacent; sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abjectas, ab immortalitatis desperatione liberandas, quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet Deus, quantumque diligeret? Quid vero hujus rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius, quam ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis pro nobis accipiens quod non erat, praeter suae naturae detrimentum , nostrae dignatus inire consortium, prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret; ac sic jam credentibus quantum nos diligat Deus, et quod desperabamus jam sperantibus, dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, imo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret?

14. Quia et ea quae dicuntur merita nostra, dona sunt ejus. Ut enim fides per dilectionem operetur (Galat. V, 6), charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Tunc est autem datus, quando est Jesus resurrectione clarificatus. Tunc enim eum se missurum esse promisit et misit (Joan. XX, 22; VII, 39, et XV, 26): quia tunc, sicut de illo scriptum est, et ante praedictum, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8, et Psal. LXVII, 19). Haec dona sunt merita nostra, quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis pervenimus. Commendat autem, inquit Apostolus, charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit, et dicit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos Dei; et quos prius justificatos in sanguine Jesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem Filii Dei; et quos prius salvos ab ira per ipsum, eos postea salvos in vita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus, ut inimici essemus Dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos Dei, duobus identidem nominibus appellavit, uno velut mitissimo, alio plane atrocissimo, dicens, Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc, juxta tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6-10). Quos infirmos, eosdem impios nuncupavit. Leve aliquid videtur infirmitas; sed aliquando talis est, ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet: qui est hebraice Jesus, graece SOTER, nostra autem locutione Salvator. Quod verbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit quando voluit. Haec autem Apostoli sententia praecedens, ubi ait, Adhuc cum infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus, quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos Dei, tanquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos Dei referens ad impios.