|
15. Difficultas, quomodo justificati sumus in sanguine Filii
Dei. Sed quid est, justificati in sanguine ipsius? Quae vis est
sanguinis hujus, obsecro, ut in eo justificentur credentes? Et quid
est, reconciliati per mortem Filii ejus? Itane vero, cum
irasceretur nobis Deus Pater, vidit mortem Filii sui pro nobis, et
placatus est nobis? Numquid ergo Filius ejus usque adeo nobis jam
placatus erat, ut pro nobis etiam dignaretur mori: Pater vero usque
adeo adhuc irascebatur, ut nisi Filius pro nobis moreretur, non
placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor Gentium:
Quid, inquit, ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis
contra nos? Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit
(Id. VIII, 31, 32)? Numquid nisi jam placatus esset
Pater, proprio Filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne
videtur haec illi velut adversa esse sententia? In illa moritur pro
nobis Filius, et reconciliatur nobis Pater per mortem ejus: in hac
autem tanquam prior nos dilexerit Pater, ipse propter nos Filio non
parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed video quod et antea
Pater dilexit nos, non solum antequam pro nobis Filius moreretur,
sed antequam conderet mundum, ipso teste Apostolo qui dicit: Sicut
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Nec
Filius Patre sibi non parcente pro nobis velut invitus est traditus,
quia et de ipso dictum est, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum
pro me (Galat. II, 20). Omnia ergo simul et Pater et Filius
et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur: tamen
justificati sumus in Christi sanguine, et reconciliati sumus Deo per
mortem Filii ejus; et quomodo id factum sit, ut potero, etiam hic
quantum satis videbitur explicabo.
|
|