CAPUT XII.

16. Omnes propter Adae peccatum traditi in potestatem diaboli. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte, et parentum primorum debito universos posteros obligante. Haec traditio prius in Genesi significata est, ubi cum serpenti dictum esset, Terram manducabis; homini dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19). Eo quod dictum est, in terram ibis; mors corporis praenuntiata est, quia nec ipsam fuerat experturus, si permansisset ut factus est rectus: quod vero viventi ait, Terra es; ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim, Terra es; quale istud, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt (Id. VI, 3). Tunc ergo demonstravit eum ei traditum, cui dictum fuerat, Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat, ubi dicit: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus hujus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et affectionum: et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 1-3). Filii diffidentiae sunt infideles; et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris, qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi, Ab origine, hoc est quod dicit Apostolus, natura et se fuisse sicut caeteros: natura scilicet ut est depravata peccato, non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit: sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et vivificantem, et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10). Nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit: quia nec ipse diabolus a potestate Omnipotentis alienus est, sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent vita, nisi per eum qui vivificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram Dei justam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem Dei benignam eruit hominem a diabolo.