|
17. Non potentia, sed justitia eruendus homo fuit a diaboli
potestate. Non autem diabolus potentia Dei, sed justitia superandus
fuit. Nam quid Omnipotente potentius? Aut cujus creaturae potestas
potestati Creatoris comparari potest? Sed cum diabolus vitio
perversitatis suae factus sit amator potentiae, et desertor
oppugnatorque justitiae; sic enim et homines eum tanto magis
imitantur, quanto magis neglecta, vel etiam perosa justitia,
potentiae student, ejusque vel adeptione laetantur, vel inflammantur
cupiditate: placuit Deo, ut propter eruendum hominem de diaboli
potestate, non potentia diabolus, sed justitia vinceretur; atque ita
et homines imitantes Christum, justitia quaererent diabolum vincere,
non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit; sed
ordo servandus est, quo prior est justitia. Nam quanta potentia
potest esse mortalium? Teneant ergo mortales justitiam, potentia
immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui
potentes vocantur in terra, ridicula infirmitas invenitur, et ibi
foditur peccatori fovea, ubi videntur mali plurimum posse. Cantat
autem justus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de
lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malignis, donec fodiatur
peccatori fovea. Quoniam non repellet Dominus plebem suam, et
haereditatem suam non derelinquet: quoadusque justitia convertatur in
judicium, et qui habent eam, omnes recto sunt corde (Psal.
XCIII, 12-15). Hoc ergo tempore quo differtur potentia
populi Dei, non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam
non derelinquet; quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque
infirma patiatur, quoadusque justitia quam nunc habet infirmitas
piorum, convertatur in judicium, hoc est, judicandi accipiat
potestatem: quod justis in fine servatur, cum praecedentem justitiam
ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adjuncta
justitiae, vel justitia accedens potentiae , judiciariam potestatem
facit. Pertinet autem justitia ad voluntatem bonam: unde dictum est
ab Angelis nato Christo, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax
hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Potentia vero sequi
debet justitiam, non praeire: ideo et in rebus secundis ponitur, id
est prosperis: secundae autem a sequendo sunt dictae. Cum enim beatum
faciant, sicut superius disputavimus, duae res, bene velle, et posse
quod velis, non debet esse illa perversitas, quae in eadem
disputatione notata est, ut ex duabus rebus quae faciunt beatum, posse
quod velit homo eligat, et velle quod oportet negligat; cum prius
debeat habere voluntatem bonam, magnam vero postea potestatem. Bona
porro voluntas purganda est a vitiis, a quibus si vincitur homo, ad
hoc vincitur ut male velit, et bona jam voluntas ejus quomodo erit?
Optandum est itaque ut potestas nunc detur, sed contra vitia, propter
quae vincenda potentes nolunt esse homines, et volunt propter vincendos
homines; utquid hoc, nisi ut vere victi falso vincant, nec sint
veritate, sed opinione victores? Velit homo prudens esse, velit
fortis, velit temperans, velit justus, atque ut haec veraciter
possit, potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in seipso,
et miro modo adversus se ipsum pro se ipso. Caetera vero quae bene
vult, et tamen non potest, sicut est immortalitas, et vera ac plena
felicitas, desiderare non cesset, et patienter exspectet.
|
|