CAPUT XIV.

18. Christi mors indebita liberavit obnoxios morti. Quae est igitur justitia, qua victus est diabolus? Quae, nisi justitia Jesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique justum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod justificari dicimur in Christi sanguine (Rom. V, 9). Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde se dicit in Psalmis in mortuis liberum (Psal. LXXXVII, 6). Solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio Psalmo dicit, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5): rapinam volens intelligi peccatum, quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae, sicut in Evangelio legitur, dicit, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil invenit, id est, nullum peccatum: sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Et pergit inde ad passionem, ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolveret. Numquid isto jure aequissimo diabolus vinceretur, si potentia Christus cum illo agere, non justitia voluisset? Sed postposuit quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ideo autem illum esse opus erat, et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi: nisi Deus esset, non crederetur noluisse quod potuit, sed non potuisse quod voluit; nec ab eo justitiam potentiae praelatam fuisse, sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc vero humana pro nobis passus est, quia homo erat; sed si noluisset , etiam hoc non pati potuisset, quia et Deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate justitia, quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in divinitate potentia: ac sic a moriente tam potente, nobis mortalibus impotentibus, et commendata est justitia, et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim justius, quam usque ad mortem crucis pro justitia pervenire? et quid potentius, quam resurgere a mortuis, et in coelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et justitia ergo prius, et potentia postea diabolum vicit: justitia scilicet, quia nullum peccatum habuit, et ab illo injustissime est occisus; potentia vero, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus (Rom. VI, 9). Sed potentia diabolum vicisset, etiamsi ab illo non potuisset occidi: quamvis majoris sit potentiae etiam ipsam mortem vincere resurgendo, quam vitare vivendo. Sed aliud est propter quod justificamur in Christi sanguine, cum per remissionem peccatorum eruimur a diaboli potestate: hoc ad id pertinet, quod a Christo justitia diabolus vincitur, non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali, non ex immortali potentia crucifixus est Christus: de qua tamen infirmitate ait Apostolus, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25).