CAPUT XV.

19. De eodem. Non est itaque difficile videre diabolum victum, quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est majus, et ad intelligendum profundius, videre diabolum victum, quando sibi vicisse videbatur, id est, quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam ejus erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum, ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac justitia victus, et hoc vinculo vinctus est fortis, ut vasa ejus eriperentur (Marc. III, 27), quae apud eum cum ipso et angelis ejus fuerant vasa irae, et in vasa misericordiae verterentur (Rom. IX, 22, 23). Haec quippe verba ipsius Domini nostri Jesu Christi de coelo ad se facta, cum primum vocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter caetera quae audivit, etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui, ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me vides, quibus etiam praeeo tibi, liberans te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te aperire oculos caecorum, ut avertantur a tenebris, et a potestate satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem quae in sanctis, et fidem quae in me est (Act. XXVI, 16-18). Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem Deo Patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum (Coloss. I, 13, 14). In hac redemptione tanquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est, sed ligatus: ut nos ab ejus nexibus solveremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus involutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium (Apoc. XXI, 8); sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi (I Petr. I, 20), quatenus pro illis ipse mortuus est Christus, carnis tantum morte, non spiritus.