|
20. Reliquiae mortis et saeculi mala cedunt in bonum electis. Quam
convenienter electa mors Christi, ut justificaremur in sanguine
ipsius. Ira Dei quae sit. Quamvis enim et ipsa mors carnis de
peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus
gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa, sed omnia
saeculi hujus mala, dolores laboresque hominum, quanquam de
peccatorum, et maxime de peccati originalis meritis veniant, unde
facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen et remissis
peccatis remanere debuerunt, cum quibus homo pro veritate certaret, et
unde exerceretur virtus fidelium: ut novus homo per testamentum novum,
inter mala hujus saeculi novo saeculo praepararetur, miseriam quam
meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter
gratulans; beatitudinem vero quam liberata vita futura sine fine
habitura est, fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a
dominatu et a cordibus fidelium foras missus, in quorum damnatione
atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro
conditione mortalitatis hujus adversari sinitur, quantum eis expedire
novit, de quo sacrae Litterae personant per os apostolicum: Fidelis
Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis; sed
faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor.
X, 13). Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt, vel
ad emendanda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad
demonstrandam vitae hujus miseriam, ut illa ubi erit beatitudo vera
atque perpetua, et desideretur ardentius, et instantius inquiratur.
Sed circa eos ista servantur, de quibus Apostolus dicit: Scimus
quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum
propositum vocati sunt sancti. Quoniam quos ante praescivit, et
praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et
quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos
et glorificavit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo peribit ;
nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur
quod jam supra commemoravi (Cap. 11): Quid ergo dicemus ad
haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum
illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 28-32).
21. Cur ergo non fieret mors Christi? Imo cur non praetermissis
aliis innumerabilibus modis, quibus ad nos liberandos uti posset
Omnipotens, ipsa potissimum eligeretur ut fieret; ubi nec de
divinitate ejus aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate
suscepta tantum beneficii collatum est hominibus, ut a Dei Filio
sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur,
qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus
tenebat, et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui
sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti
valuit sanguis ille, ut neminem Christo indutum in aeterna morte
debita detinere debuerit, qui Christum morte indebita vel ad tempus
occidit. Commendat ergo charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum
adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo
magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per
ipsum. Justificati, inquit, in sanguine ipsius: justificati plane
in eo quod a peccatis omnibus liberati; liberati autem a peccatis
omnibus, quoniam pro nobis est Dei Filius, qui nullum habebat,
occisus. Salvi ergo erimus ab ira per ipsum: ab ira utique Dei,
quae nihil est aliud quam justa vindicta. Non enim sicut hominis,
animi perturbatio est ira Dei: sed illius ira est, cui dicit alio
loco sancta Scriptura, Tu autem, Domine virtutum, cum
tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Si ergo justa divina
vindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio Dei quae recte
intelligitur , nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus Deo,
nisi quemadmodum justitiae sunt inimica peccata, quibus remis sis tales
inimicitiae finiuntur, et reconciliantur justo quos ipse justificat.
Quos tamen etiam inimicos utique dilexit: quandoquidem proprio Filio
non pepercit, sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus,
tradidit eum. Recte ergo Apostolus secutus adjunxit, Si enim cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, per
quam facta est illa remissio peccatorum; multo magis reconciliati salvi
erimus in vita ipsius. In vita salvi, qui per mortem reconciliati.
Quis enim dubitet daturum amicis vitam suam, pro quibus inimicis dedit
mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in Deo per
Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem
accepimus. Non solum, ait, salvi erimus, sed et gloriamur: nec in
nobis, sed in Deo; nec per nos, sed per Dominum nostrum Jesum
Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus, secundum ea quae
superius disputata sunt. Deinde subjungit Apostolus, Propter hoc
sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per
peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 8-12): et caetera, in quibus prolixius
de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam, per cujus
peccatum et mortem tanquam haereditariis malis posteri ejus obligati
sumus; altero autem secundo Adam, qui non homo tantum, sed etiam
Deus est, quo pro nobis solvente quod non debebat, a debitis et
paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum
illum tenebat diabolus omnes per ejus vitiatam carnalem concupiscentiam
generatos, justum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius
immaculatam gratiam spiritualem regeneratos.
|
|