|
22. Alia incarnationis commoda. Sunt et alia multa quae in
Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda
atque cogitanda sunt. Quorum est unum, quod demonstratum est homini,
quem locum haberet in rebus quas condidit Deus: quandoquidem sic Deo
conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una
persona, ac per hoc jam ex tribus, Deo, anima et carne: ut superbi
illi maligni spiritus, qui se ad decipiendum quasi ad adjuvandum medios
interponunt, non ideo se audeant homini praeponere, quia non habent
carnem; et maxime quia et mori in eadem carne dignatus est Filius
Dei, ne ideo illi tanquam deos se coli persuadeant, quia videntur
esse immortales. Deinde, ut gratia Dei nobis sine ullis
praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur: quia nec ipse
ut tanta unitate Deo vero conjunctus una cum illo persona Filius Dei
fieret, ullis est praecedentibus meritis assecutus; sed ex quo homo
esse coepit, ex illo est et Deus: unde dictum est, Verbum caro
factum est (Joan. I, 14). Etiam illud est, ut superbia
hominis quae maxime impedimento est ne inhaereatur Deo, per tantam
Dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam
longe recesserit a Deo, et quid illi valeat ad medicinalem dolorem,
quando per talem Mediatorem redit, qui hominibus et Deus divinitate
subvenit, et homo infirmitate convenit. Quod autem majus obedientiae
nobis praeberetur exemplum, qui per inobedientiam perieramus, quam
Deo Patri Deus Filius obediens usque ad mortem crucis (Philipp.
II, 8)? Quid, praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur
melius , quam in carne tanti Mediatoris, quae ad vitam resurrexit
aeternam? Pertinebat etiam ad justitiam bonitatemque Creatoris, ut
per eamdem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse
gaudebat, et de ipso genere venientem, quod genus origine vitiata per
unum tenebat universum.
|
|