|
23. Cur Filius Dei hominem suscepit de genere Adae, et ex
virgine. Poterat enim utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo
esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui
peccato suo genus obligavit humanum; sicut ipsum quem primum creavit,
non de genere creavit alicujus. Poterat ergo vel sic, vel alio quo
vellet modo creare unum alium de quo vinceretur victor prioris: sed
melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem
Deus, per quem generis humani vinceret inimicum; et tamen ex
virgine, cujus conceptum spiritus, non caro: fides, non libido
praevenit (Luc. I, 26-38). Nec interfuit carnis
concupiscentia, per quam seminantur et concipiuntur caeteri, qui
trahunt originale peccatum: sed ea penitus remotissima, credendo, non
concumbendo sancta est fecundata virginitas; ut illud quod nascebatur
ex propagine primi hominis, tantummodo generis, non etiam criminis
originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione
vitiata natura, sed omnium talium vitiorum sola medicina. Nascebatur
homo, inquam, nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per
quem renascerentur liberandi a peccato, qui nasci non possent sine
peccato. Quamvis enim carnali concupiscentia, quae inest genitalibus
membris, bene utatur castitas conjugalis; habet tamen motus non
voluntarios, quibus ostendit vel nullam se in paradiso ante peccatum
esse potuisse, vel non talem fuisse si fuit, ut aliquando resisteret
voluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus, ut repugnans legi
mentis, etiam si nulla est causa generandi, stimulos ingerat coeundi:
ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo
frenetur: quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare
quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum, nec
illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista
carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino, quando concipiebatur
virginis partus, in quo nihil dignum morte fuerat inventurus, et eum
tamen occisurus auctor mortis, auctoris vitae morte vincendus: victor
primi Adam et tenens genus humanum, victus a secundo Adam et amittens
genus christianum, liberatum ex humano genere ab humano crimine, per
eum qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere; ut deceptor ille
ab eo vinceretur genere, quod vicerat crimine. Et hoc ita gestum
est, ut homo non extollatur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur
(II Cor. X, 17). Qui enim victus est, homo tantum erat; et
ideo victus est, quia superbe deus esse cupiebat: qui autem vicit, et
homo erat et Deus; et ideo sic vicit natus ex virgine, quia Deus
humiliter, non quomodo alios sanctos, regebat illum hominem, sed
gerebat. Haec tanta Dei dona, et si qua alia sunt, quae de hac re
nobis et quaerere nunc et disserere longum est, nisi Verbum caro
fieret, nulla essent.
|
|