|
1. Sapientiae et scientiae officia ex Scripturis discernere
aggreditur. Ex Joannis exordio alia dicta ad sapientiam, alia ad
scientiam pertinere. Quaedam ibi fidei tantum auxilio cognita.
Quomodo fidem quae in nobis est videmus. In eadem Joannis
narratione, alia sunt corporis sensu, alia tantum animi ratione
cognita. In libro superiore hujus operis duodecimo satis egimus
discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non
sola cognitio, verum et actio nostra versatur, ab excellentiore
ejusdem mentis officio, quod contemplandis aeternis rebus impenditur,
ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto, ut de
Scripturis sanctis aliquid interseram, quo facilius possit utrumque
dignosci.
2. Evangelium suum Joannes evangelista sic exorsus est: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso vita
erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae
eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de
lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut
testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum
non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem
filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex
sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed
ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis (Joan. I, 1-14). Hoc totum quod ex
Evangelio posui, in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile
ac sempiternum est, cujus contemplatio nos beatos facit: in
consequentibus vero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna.
Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam,
sicut in libro duodecimo nostra praecessit distinctio. Nam, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso vita
erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae
eam non comprehenderunt; contemplativam vitam requirit, et
intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque
profecerit, tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id
quod ait, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non
comprehenderunt; fide utique opus erat, qua crederetur quod non
videretur. Tenebras quippe intelligi voluit, aversa ab hujusmodi luce
eamque minus idonea contueri corda mortalium: propter quod adjungit et
dicit, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit
in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes
crederent per illum. Hoc jam temporaliter gestum est, et ad scientiam
pertinet, quae cognitione historica continetur. Hominem autem
Joannem in phantasia cogitamus, quae de humanae naturae notitia
impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant, sive qui
ista non credunt, sive qui credunt. Utrisque enim notum est quid sit
homo, cujus exteriorem partem, id est, corpus per corporis lumina
didicerunt: interiorem vero, id est, animam in se ipsis, quia et
ipsi homines sunt, et per humanam conversationem cognitam tenent: ut
possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Joannes:
quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est,
missus a Deo; fide tenent qui tenent: et qui fide non tenent, aut
dubitatione ambigunt, aut infidelitate derident. Utrique tamen, si
non sunt ex numero nimis insipientium, qui dicunt in corde suo, Non
est Deus (Psal. XIII, 1), haec audientes verba, utrumque
cogitant, et quid sit Deus, et quid sit mitti a Deo; et si non
sicut res se habent, at certe sicut valent.
3. Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse, si
credit, vel non esse, si non credit, aliter novimus: non sicut
corpora quae videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas
memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non
vidimus, et ex iis quae vidimus cogitatione utcumque formamus, et
memoriae commendamus, quo recurramus cum voluerimus, ut illic ea, vel
potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter
recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum, cujus animam etiamsi
non videmus, ex nostra conjicimus, et ex motibus corporalibus hominem
vivum, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando. Non sic
videtur fides in corde, in quo est, ab eo cujus est: sed eam tenet
certissima scientia, clamatque conscientia. Cum itaque propterea
credere jubeamur, quia id quod credere jubemur, videre non possumus;
ipsam tamen fidem quando inest in nobis, videmus in nobis: quia et
rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est
fides, et rerum quae non videntur videtur fides, et ipsa tamen
temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus, infideles
fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis accommodatur
fides: loquimur enim sic, ut dicamus, Habita est ei fides, et
decepit. Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non
culpabiliter de cordibus perit, quando eam inventa veritas pellit.
Optabiliter autem rerum verarum in easdem res fides transit. Non enim
dicendum est, Perit, quando ea, quae credebantur, videntur.
Numquid enim adhuc fides dicenda est, cum definita sit in Epistola ad
Hebraeos fides, dictumque sit eam esse convictionem rerum quae non
videntur (Hebr. XI, 1)?
4. Deinde quod sequitur, Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; actio, ut
diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur
etiam de re sempiterna, quod est intelligibile lumen. De quo ut
testimonium perhiberet venit Joannes, qui non erat lux, sed ut
testimonium perhiberet de lumine. Adjungit enim: Erat lux vera quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et
mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria
venit, et sui eum non receperunt. Haec verba omnia qui latinam
linguam sciunt, ex rebus intelligunt quas noverunt. Quarum aliquae
nobis innotuerunt per corporis sensus, sicut homo, sicut ipse mundus,
cujus tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem verborum
soni; nam et auditus sensus est corporis: aliquae autem per animi
rationem, sicut id quod dictum est, Et sui eum non receperunt:
intelligitur enim, Non in eum crediderunt, quod quid sit, nullo
corporis sensu, sed animi ratione cognovimus. Ipsorum etiam
verborum, non sonos , sed significationes, partim per corporis
sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea verba nunc primum
audivimus: sed quae jam audieramus; et non solum ipsa, verum etiam
quae significarent, cognita memoria tenebamus, et hic agnovimus. Hoc
enim nomen dissyllabum cum dicitur, mundus, quoniam sonus est, res
utique corporalis per corpus innotuit, id est, per aurem: sed etiam
quod significat per corpus innotuit, id est, per oculos carnis.
Mundus quippe in quantum notus est, videntibus notus est. At hoc
verbum quatuor syllabarum quod est, Crediderunt, sono suo, quoniam
corpus est, per aurem carnis illabitur: quod autem significat, nullo
corporis sensu, sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit,
Crediderunt, per animum nossemus, non intelligeremus quid non
fecerint illi de quibus dictum est, Et sui eum non receperunt. Sonus
ergo verbi forinsecus instrepit auribus corporis, et attingit sensum
qui vocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis
nota est, et forinsecus in aliis adest corporis sensibus; oculis, cum
videtur; auribus, cum auditur; tactui, cum tenetur et tangitur:
habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem, sed
corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus
praesto est, et aspectibus nostris, et ei sensui qui dicitur tactus,
si quid ejus attingimus: habet etiam ipse intus in memoria nostra
imaginem suam, ad quam recurrimus, cum eum vel septi parietibus, vel
etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium,
incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum, et ad
vitam exterioris hominis pertinentibus, jam satis in undecimo libro
locuti sumus. Nunc autem agimus de homine interiore, et ejus
scientia, ea quae rerum est temporalium et mutabilium: in cujus
intentionem cum assumitur aliquid, etiam de rebus ad exteriorem hominem
pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod
rationalem adjuvet scientiam: ac per hoc rerum quas communes cum
animantibus irrationalibus habemus, rationalis usus ad interiorem
hominem pertinet; nec recte dici potest cum irrationalibus animantibus
eum nobis esse communem.
|
|