|
24. Quid ad scientiam, quid ad sapientiam pertineat in Verbo
incarnato. Haec autem omnia quae pro nobis Verbum caro factum
temporaliter et localiter fecit et pertulit, secundum distinctionem
quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinent, non ad
sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore et sine loco, est
Patri coaeternum et ubique totum; de quo si quisquam potest, quantum
potest, veracem proferre sermonem, sermo ille erit sapientiae: ac per
hoc Verbum caro factum, quod est Christus Jesus, et sapientiae
thesauros habet et scientiae. Nam scribens Apostolus ad
Colossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam
pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt
faciem meam in carne; ut consolentur corda eorum, copulati in
charitate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad
cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus Jesus, in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II,
1-3). Quatenus noverat Apostolus thesauros istos, quantum eorum
penetraverat, et in eis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego
tamen secundum id quod scriptum est, Unicuique autem nostrum datur
manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum
sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (I
Cor. XII, 7, 8), si ita inter se distant haec duo, ut
sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque
agnosco in Christo, et mecum omnis ejus fidelis. Et cum lego,
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; in Verbo intelligo
verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque
simul in unam personam Dei et hominis ineffabili gratiae largitate
conjunctum. Propter quod sequitur et dicit, Et vidimus gloriam
ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis
(Joan. I, 14). Si gratiam referamus ad scientiam, veritatem
ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione,
quam commendavimus, non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis,
illa summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est
Deo: in rebus vero aeternis summa veritas recte tribuitur Dei
Verbo. Quod vero idem ipse est Unigenitus a Patre plenus gratiae et
veritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis
temporaliter gestis, cui per eamdem fidem mundamur, ut eum stabiliter
contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium
philosophi, qui invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta
conspicere potuerunt, tamen quia sine Mediatore, id est, sine homine
Christo philosophati sunt, quem nec venturum Prophetis, nec venisse
Apostolis crediderunt, veritatem detinuerunt, sicut de illis dictum
est, in iniquitate. Non potuerunt enim in his rerum infimis
constituti, nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae
intellexerant sublimia pervenirent: atque ita in deceptores daemones
inciderunt, per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis
Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et
quadrupedum et serpentium (Rom. I, 20, 18, 23). In
talibus enim formis etiam idola instituerunt, sive coluerunt.
Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem
Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse
de sempiternis exhibet veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum,
tendimus per scientiam ad sapientiam: ab uno tamen eodemque Christo
non recedimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia,
quantum ipse donaverit, locuturi. Nec ista duo sic accipiamus, quasi
non liceat dicere, vel istam sapientiam quae in rebus humanis est, vel
illam scientiam quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine,
utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen
scriptum esset apud Apostolum, Alii datur sermo sapientiae, alii
sermo scientiae; nisi et proprie singulis nominibus haec singula
vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus.
|
|