|
25. Quid actum in hoc libro. Quomodo gradatim perventum est ad
trinitatem quamdam quae in scientia activa et vera fide reperitur. Jam
itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit,
quo pervenerit. Beatos esse se velle, omnium hominum est: nec tamen
omnium est fides, qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita
fit ut per istam quam non omnes volunt, ad illam tendendum sit quam
nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle, omnes in corde suo
vident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio, ut non
fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conjicit alieno; denique
omnes id velle nos novimus. Multi vero immortales se esse posse
desperant, cum id quod omnes volunt, id est beatus, nullus esse
aliter possit : volunt tamen etiam immortales esse, si possent: sed
non credendo quod possint, non ita vivunt ut possint. Necessaria ergo
est fides ut beatitudinem consequamur, omnibus humanae naturae bonis,
id est, et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse
definitam, qui in carne resurrexit a mortuis, non moriturus ulterius:
nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu, per
remissionem peccatorum: in cujus diaboli partibus necesse est miseram
esse vitam, eamdemque perpetuam, quae mors est potius dicenda quam
vita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro, sicut potui, pro
spatio temporis disputavi, cum jam et in quarto libro hujus operis
multa de hac re dixerim (Cap. 19-21); sed ibi propter aliud,
hic propter aliud: ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus
in plenitudine temporis a Patre sit missus (Galat. IV, 4),
propter eos qui dicunt, eum qui misit, et eum qui missus est,
aequales natura esse non posse; hic autem, ad distinguendam activam
scientiam a contemplativa sapientia.
26. Placuit quippe velut gradatim ascendentibus in utraque requirere
apud interiorem hominem quamdam sui cujusque generis trinitatem, sicut
prius apud exteriorem quaesivimus; ut ad illam Trinitatem quae Deus
est, pro nostro modulo, si tamen vel hoc possumus, saltem in
aenigmate et per speculum contuendam (I Cor. XIII, 12)
exercitatiore in his inferioribus rebus mente veniamus. Hujus igitur
verba fidei quisquis in solis vocibus memoriae commendaverit, nesciens
quid significent; sicut solent qui graece nesciunt, graeca verba
tenere memoriter, vel latina similiter, vel cujusque alterius
linguae, qui ejus ignari sunt: nonne habet quamdam in suo animo
trinitatem, quia et in memoria sunt illi verborum soni, etiam quando
inde non cogitat; et inde formatur acies recordationis ejus, quando de
his cogitat; et voluntas recordantis atque cogitantis utrumque
conjungit? Nullo modo tamen dixerimus istum, cum hoc agit, secundum
trinitatem interioris hominis agere, sed potius exterioris: quia id
solum meminit, et quando vult, quantum vult intuetur, quod ad sensum
corporis pertinet, qui vocatur auditus, nec aliud quam corporalium
rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines versat. Si autem
quod verba illa significant, teneat et recolat; jam quidem aliquid
interioris hominis agit: sed nondum dicendus vel putandus est vivere
secundum interioris hominis trinitatem, si ea non diligat quae ibi
praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc
tenere atque cogitare, ut falsa esse existimans, conetur etiam
redarguere. Voluntas ergo illa, quae ibi conjungit ea quae memoria
tenebantur, et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt, implet
quidem aliquam trinitatem, cum ipsa sit tertia: sed non secundum eam
vivitur, quando illa quae cogitantur velut falsa non placent. Cum
autem vera esse creduntur, et quae ibi diligenda sunt diliguntur, jam
secundum trinitatem interioris hominis vivitur: secundum hoc enim vivit
quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur, sed
tantum creduntur? Jam quaestio ista tractata est in superioribus
libris (Lib. 8, capp. 8 et seqq., et lib. 18, cap. 1,
etc.), et inventum neminem diligere quod penitus ignorat; ex iis
autem quae nota sunt diligi, quando diligi dicuntur ignota. Nunc
librum istum ita claudimus, ut admoneamus quod justus ex fide vivit
(Rom. I, 17): quae fides per dilectionem operatur (Galat.
V, 6), ita ut virtutes quoque ipsae quibus prudenter, fortiter,
temperanter, justeque vivitur, omnes ad eamdem referantur fidem: non
enim aliter poterunt verae esse virtutes. Quae tamen in hac vita non
valent tantum, ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque
remissio peccatorum; quae non fit nisi per eum qui sanguine suo vicit
principem peccatorum. Ex hac fide et tali vita quaecumque notiones
sunt in animo fidelis hominis, cum memoria continentur, et
recordatione inspiciuntur, et voluntati placent, reddunt quamdam sui
generis trinitatem. Sed imago Dei, de qua in ejus adjutorio post
loquemur, nondum in ipsa est: quod tunc melius apparebit, cum
demonstratum fuerit ubi sit: quod in futuro volumine lector exspectet.
|
|