CAPUT II.

5. Fides res cordis, non corporis, quomodo communis et una omnium credentium. Fides credentium una non secus ac volentium voluntas una. Fides vero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent, fideles vocantur, et qui non habent, infideles, sicut ii qui venientem in propria Dei Filium non receperunt, quamvis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus, quoniam non est sonus; nec ad oculos hujus carnis, quoniam non est color aut corporis forma; nec ad eum qui dicitur tactus, quoniam corpulentiae nihil habet; nec ad ullum omnino sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis; nec foris est a nobis, sed in intimis nobis ; nec eam quisquam hominum videt in alio, sed unusquisque in semetipso. Denique potest et simulatione confingi, et putari esse in quo non est. Suam igitur quisque fidem apud se ipsum videt: in altero autem credit esse eam, non videt; et tanto firmius credit, quanto fructus ejus magis novit, quos operari solet fides per dilectionem (Galat. V, 6). Quamobrem omnibus de quibus Evangelista subjungit et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, fides ista communis est: non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus praesto est; ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus: sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis; nam hoc ita dicitur, ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt verissime dicimus: sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae vel esse vel fuisse vel futurae esse dicuntur: haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cujus est; quamvis sit et in aliis, non ipsa, sed similis. Non enim numero est una, sed genere: propter similitudinem tamen et nullam diversitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum videmus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum, de quibus legimus in Actibus Apostolorum quod eis fuerit anima una (Act. IV, 32); quam ubi dixit Apostolus, Una fides (Ephes. IV, 5), tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit, O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28); et alteri, Modicae fidei, quare dubitasti (Id. XIV, 31)? suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una, quemadmodum eadem volentium voluntas una: cum et in ipsis qui hoc idem volunt, sua voluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat, quamvis idem velit; et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam videtur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam, sed plane pervidet voluntatem.