|
6. Voluntates quaedam eaedem omnium singulis notae. Ennius poeta.
Est quaedam sane ejusdem naturae viventis et ratione utentis tanta
conspiratio, ut cum lateat alterum quid alter velit, nonnullae tamen
sint voluntates omnium etiam singulis notae: et cum quisque homo
nesciat quid homo alius unus velit, in quibusdam rebus possit scire
quid omnes velint. Unde illa cujusdam mimi facetissima praedicatur
urbanitas, qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent,
et quid vellent omnes, aliis ludis esse dicturum, atque ad diem
constitutum ingenti exspectatione major multitudo conflueret, suspensis
et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: Vili vultis emere, et
caro vendere. In quo dicto levissimi scenici, omnes tamen
conscientias invenerunt suas, eique vera ante oculos omnium
constituta, et tamen improvisa dicenti, admirabili favore plauserunt.
Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium
voluntatem se esse dicturum, nisi quia latent hominem aliorum hominum
voluntates? Sed numquid ista latuit istum? Numquid quemquam latet?
Qua tandem causa, nisi quia sunt quaedam quae non inconvenienter in
aliis de se quisque conjiciat, compatiente vel conspirante vitio seu
natura? Sed aliud est videre voluntatem suam, aliud, quamvis
certissima conjectura, conjicere alienam. Nam conditam Romam tam
certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam
viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim, nisi quod aliis
testibus credidi. Et mimus quidem ille vel se ipsum intuendo, vel
alios quoque experiendo, vili velle emere, et caro vendere, omnibus
id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest
quisque adipisci ejusmodi justitiam, vel alicujus alterius vitii quod
huic contrarium est incurrere pestilentiam, qua huic resistat et
vincat. Nam scio ipse hominem, cum venalis codex ei fuisset oblatus,
pretiique ejus ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret
venditorem, justum pretium quod multo amplius erat, nec opinanti
dedisse. Quid, si etiam sit quisquam nequitia tanta possessus, ut
vili vendat quae dimiserunt parentes, et caro emat quae consumant
libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries: et si
quaerantur tales, reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis
occurrant, qui nequitia majore quam theatrica, propositioni vel
pronuntiationi theatricae insultent, magno pretio stupra emendo, parvo
autem rura vendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse
frumenta carius, et vilius vendidisse suis civibus. Illud etiam quod
vetus poeta dixit Ennius,
Omnes mortales sese laudarier optant ;
profecto et de se ipso et de iis quos expertus fuerat, conjecit in
aliis, et videtur pronuntiasse hominum omnium voluntates. Denique si
et mimus ille dixisset, Laudari omnes vultis, nemo vestrum vult
vituperari; similiter quod esset omnium voluntatis dixisse videretur.
Sunt tamen qui vitia sua oderint, et in quibus sibi displicent ipsi,
nec ab aliis se laudari velint, gratiasque agant objurgantium
benevolentiae, cum ideo vituperantur ut corrigantur. At si dixisset,
Omnes beati esse vultis, miseri esse non vultis; dixisset aliquid
quod nullus in sua non agnosceret voluntate. Quidquid enim aliud
quisquam latenter velit, ab hac voluntate quae omnibus et in omnibus
hominibus satis nota est, non recedit.
|
|