|
7. Beatitudinis habendae voluntas una omnium, sed de ipsa
beatitudine varietas magna voluntatum. Mirum est autem cum capessendae
atque retinendae beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta
existat de ipsa beatitudine rursus varietas atque diversitas
voluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam
norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in
virtute animi; aliis, in corporis voluptate; aliis, in utraque; et
aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos quaeque res maxime
delectavit, ita in ea constituerunt vitam beatam. Quomodo igitur
ferventissime amant omnes, quod non omnes sciunt? Quis potest amare
quod nescit? sicut jam de hac re in libris superioribus disputavi
(Lib. 8, capp. 4 et seqq., et lib. 10, cap. 1, etc.).
Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus?
An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et
inde contentio est? Quasi vero de aliquo mundi hujus agatur loco, ubi
debeat quisque velle vivere, qui vult beate vivere, ac non ita
quaeratur ubi sit beatitudo, sicut quaeritur quae sit. Nam utique si
in corporis voluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis
voluptate: si in virtute animi, ille qui hac fruitur: si in utraque,
ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit, Beate vivere est
voluptate corporis frui; alius autem, Beate vivere est virtute animi
frui: nonne aut ambo nesciunt quae sit beata vita, aut non ambo
sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam, si nemo potest amare quod
nescit? An forte falsum est quod pro verissimo certissimoque
posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere
est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere; quomodo beate
vivere vult, qui hoc non vult? Nonne verius dixerimus: Homo iste
non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod
solum est beate vivere? Non igitur omnes beate vivere volunt, imo
pauci hoc volunt, si non est beate vivere, nisi secundum virtutem
animi vivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse
(cum Academicis omnia dubia sint) Academicus ille Cicero
dubitavit, qui cum vellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa, de
qua nullus ambigeret, sumere suae disputationis exordium, Beati
certe, inquit, omnes esse volumus? Absit ut hoc falsum esse
dicamus. Quid igitur? an dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate
vivere, quam secundum virtutem animi vivere, tamen et qui hoc non
vult, beate vult vivere? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale
est enim ac si dicamus: Et qui non vult beate vivere, beate vult
vivere. Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad
hanc contrudit necessitas, si et omnes beate velle vivere verum est,
et non omnes sic volunt vivere, quomodo solum beate vivitur.
|
|