|
8. De eadem re. An forte illud est quod nos ab his angustiis possit
eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam vitam quod eos
maxime delectavit, ut voluptas Epicurum, virtus Zenonem; sic alium
aliquid aliud, nihil dicamus esse beate vivere, nisi vivere secundum
delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere
velint, quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo
si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis voluntatibus
invenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset,
ita redarguit, ut qui hoc sentiunt, erubescant. Ait enim: Ecce
autem non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes
aiunt esse beatos, qui vivant ut ipsi velint: hoc est quod nos
diximus, Ut quosque delectat. Sed mox ille subjecit: Falsum id
quidem. Velle enim quod non deceat, idipsum miserrimum est: nec tam
miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non
oporteat. Praeclarissime omnino atque verissime. Quis namque ita sit
mente caecus, et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris
involutus, ut eum qui nequiter vivit ac turpiter, et nullo
prohibente, nullo ulciscente, et nullo saltem reprehendere audente,
insuper et laudantibus plurimis, quoniam sicut ait Scriptura divina,
Laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit,
benedicitur (Psal. IX, 3), implet omnes suas facinorosissimas
et flagitiosissimas voluntates , ideo beatum dicat, quia vivit ut
vult: cum profecto quamvis et sic miser esset, minus tamen esset, si
nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset? Etiam mala
enim voluntate vel sola quisque miser efficitur: sed miserior
potestate, qua desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter,
quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idque unum
ardentissimo amore appetant, et propter hoc caetera quaecumque
appetunt; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit
nescit, nec potest nescire quid sit quod velle se scit; sequitur ut
omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt,
quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati: continuo
autem miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non
recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habet omnia quae
vult, et nihil vult male.
|
|