|
10. Fides necessaria, ut aliquando sit homo beatus, quod nonnisi
in futura vita consequetur. Philosophorum superborum ridenda et
miseranda beatitudo. Ac per hoc in ista mortali vita erroribus
aerumnisque plenissima, praecipue fides est necessaria, qua in Deum
creditur. Non enim quaecumque bona, maximeque illa quibus quisque fit
bonus, et illa quibus fiet beatus, unde nisi a Deo in hominem
veniant, et homini accedant, inveniri potest. Cum autem ex hac vita
ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est, ventum fuerit ad
beatam, tunc erit vere quod nunc esse nullo modo potest, ut sic homo
vivat quomodo vult. Non enim volet male vivere in illa felicitate,
aut volet aliquid quod deerit, aut deerit quod voluerit. Quidquid
amabitur, aderit: nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi
erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit, atque ad
fruendum amantibus praesto erit; et quod est omnino beatissimum, ita
semper fore certum erit. Nunc vero fecerunt quidem sibi philosophi,
sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, ut quasi propria
virtute possent, quod communi mortalium conditione non poterant, sic
scilicet vivere ut vellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem
posse, nisi habendo quod vellet, et nihil patiendo quod nollet. Quis
autem non qualemcumque vitam qua delectatur, et ideo beatam vocat,
vellet sic esse in sua potestate, ut eam posset habere perpetuam? Et
tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret,
quamvis eas velit possitque tolerare si patitur? Quis velit in
tormentis vivere, etiam qui potest in eis per patientiam tenendo
justitiam laudabiliter vivere? Transitura cogitaverunt haec mala, qui
ea pertulerunt, vel cupiendo habere, vel timendo amittere quod
amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria
mala, ad bona permansura fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati
sunt, etiam cum sunt in transitoriis malis, per quae ad bona non
transitura perveniunt. Sed qui spe beatus est, nondum beatus est:
exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui
vero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur,
quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus veraciter, sed miser
fortiter. Neque enim propterea miser non est, quia miserior esset,
si etiam impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur,
quae nollet pati in suo corpore, nec tunc quidem beatus habendus est,
quoniam non vivit ut vult. Ut enim alia omittam, quae corpore illaeso
ad animi pertinent offensiones, sine quibus vivere vellemus, et sunt
innumerabilia; vellet utique si posset ita salvum atque incolume habere
corpus, et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate,
aut in ipsius incorruptione corporis: quod quia non habet, ac pendet
in incerto , profecto non vivit ut vult. Quamvis enim per
fortitudinem sit paratus excipere, et aequo ferre animo quidquid
adversitatis acciderit; mavult tamen ut non accidat, et si possit
facit; atque ita paratus est in utrumque, ut quantum in ipso est
alterum optet, alterum vitet, et si quod vitat, incurrerit, ideo
volens ferat, quia fieri non potuit quod volebat. Ne opprimatur ergo
sustinet: sed premi nollet. Quomodo ergo vivit ut vult? An quia
volens fortis est ad ferenda quae nollet illata? Ideo igitur id vult
quod potest, quoniam quod vult non potest. Haec est tota, utrum
ridenda, an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium,
gloriantium se vivere ut volunt, quia volentes patienter ferunt quae
accidere sibi nolunt. Hoc est enim, aiunt, quod sapienter dixit
Terentius,
|
Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possis .
|
|
|
In Andreia, act. 2, scen. 1, vers. 5, 6.
|
Commode hoc dictum esse, quis negat? Sed consilium est datum
misero, ne esset miserior. Beato autem, quales se esse omnes
volunt, non recte nec vere dicitur, Non potest fieri quod vis. Si
enim beatus est, quidquid vult fieri potest; quia non vult quod fieri
non potest. Sed non est mortalitatis hujus haec vita, nec erit nisi
quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset,
frustra etiam beatitudo quaereretur; quia sine immortalitate non potest
esse.
|
|