|
12. An justitia et caeterae virtutes desinant in futura vita.
Utrum autem tunc etiam virtutes, quibus in hac mortalitate bene
vivitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis
prius esset, tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna
perduxerint, nonnulla quaestio est. Quibusdam enim visum est
desituras: et de tribus quidem, prudentia, fortitudine,
temperantia, cum hoc dicitur, non nihil dici videtur; justitia vero
immortalis est, et magis tunc perficietur in nobis, quam esse
cessabit. De omnibus tamen quatuor magnus auctor eloquentiae Tullius
in Hortensio dialogo disputans: Si nobis, inquit, cum ex hac vita
emigraverimus, in beatorum insulis immortale aevum, ut fabulae
ferunt, degere liceret, quid opus esset eloquentia, cum judicia nulla
fierent; aut ipsis etiam virtutibus? Nec enim fortitudine egeremus,
nullo proposito aut labore aut periculo; nec justitia, cum esset nihil
quod appeteretur alieni; nec temperantia, quae regeret eas quae nullae
essent libidines; nec prudentia quidem egeremus, nullo delectu
proposito bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cognitione
naturae et scientia, qua sola etiam deorum est vita laudanda. Ex quo
intelligi potest, caetera necessitatis esse, unum hoc voluntatis.
Ita ille tantus orator, cum philosophiam praedicaret, recolens ea
quae a philosophis acceperat, et praeclare ac suaviter explicans, in
hac tantum vita, quam videmus aerumnis et erroribus plenam, omnes
quatuor necessarias dixit esse virtutes: nullam vero earum, cum ex hac
vita emigraverimus, si liceat ibi vivere ubi vivitur beate; sed bonos
animos sola beatos esse cognitione et scientia, hoc est contemplatione
naturae qua nihil est melius et amabilius: ea est natura , quae
creavit omnes caeteras, instituitque naturas. Cui regenti esse
subditum, si justitiae est, immortalis est omnino justitia: nec in
illa esse beatitudine desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior
et major esse non possit. Fortassis et aliae tres virtutes, prudentia
sine ullo jam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum
malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa
felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel
aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo
defectu noxio delectari. Nunc autem quod agit justitia in subveniendo
miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in
perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus
pravis, non ibi erit, ubi nihil omnino mali erit. Ac per hoc ista
virtutum opera, quae huic mortali vitae sunt necessaria, sicut fides
ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur: et aliam nunc
faciunt trinitatem, cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus;
aliam tunc factura sunt, cum ea non esse, sed fuisse, per quaedam
eorum vestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent,
reperiemus: quia et tunc trinitas erit, cum illud qualecumque
vestigium et memoriter retinebitur, et agnoscetur veraciter, et hoc
utrumque tertia voluntate jungetur.
|
|