CAPUT X.

13. Quomodo mente sui recordante seque intelligente ac diligente trinitas fiat. In omnium istarum, quas commemoravimus, temporalium rerum scientia, quaedam cognoscibilia cognitionem interpositione temporis antecedunt; sicut sunt ea sensibilia quae jam erant in rebus, antequam cognoscerentur; vel ea omnia quae per historiam cognoscuntur: quaedam vero simul esse incipiunt; velut si aliquid visibile, quod omnino non erat, ante nostros oculos oriatur, cognitionem nostram utique non praecedit; aut si aliquid sonet, ubi adest auditor, simul profecto incipiunt esse, simulque desinunt et sonus et ejus auditus. Verumtamen sive tempore praecedentia, sive simul esse incipientia cognoscibilia cognitionem gignunt, non cognitione gignuntur. Cognitione vero facta, cum ea quae cognovimus, posita in memoria recordatione revisuntur; quis non videat priorem esse tempore in memoria retentionem, quam in recordatione visionem, et hujus utriusque tertia voluntate junctionem? Porro autem in mente non sic est: neque enim adventitia sibi ipsa est, quasi ad se ipsam quae jam erat, venerit aliunde eadem ipsa quae non erat; aut non aliunde venerit, sed in se ipsa quae jam erat, nata sit ea ipsa quae non erat ; sicut in mente quae jam erat, oritur fides quae non erat: aut post cognitionem sui recordando se ipsam velut in memoria sua constitutam videt, quasi non ibi fuerit antequam se ipsam cognosceret; cum profecto ex quo esse coepit, nunquam sui meminisse, nunquam se intelligere, nunquam se amare destiterit, sicut jam ostendimus. Ac per hoc quando ad se ipsam cogitatione convertitur, fit trinitas, in qua jam et verbum possit intelligi: formatur quippe ex ipsa cogitatione , voluntate utrumque jungente. Ibi ergo magis agnoscenda est imago quam quaerimus.