CAPUT XI.

14. An et praesentium sit memoria. Sed dicet aliquis: Non est ista memoria, qua mens sui meminisse perhibetur, quae sibi semper est praesens. Memoria enim praeteritorum est, non praesentium: nam quidam cum de virtutibus agerent, in quibus est etiam Tullius, in tria ista prudentiam diviserunt, memoriam, intelligentiam, providentiam: memoriam scilicet praeteritis, intelligentiam praesentibus, providentiam rebus tribuentes futuris, quam non habent certam nisi praescii futurorum; quod non est munus hominum, nisi detur desuper, ut Prophetis. Unde Scriptura sapientiae de hominibus aiens : Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Memoria vero de praeteritis, et intelligentia de praesentibus certa est, sed praesentibus utique incorporalibus rebus: nam corporales corporalium praesentes sunt aspectibus oculorum. Sed qui dicit memoriam non esse praesentium, attendat quemadmodum dictum sit in ipsis saecularibus litteris, ubi majoris fuit curae verborum integritas quam veritas rerum:

Nec talia passus Ulysses,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.

Aeneid. lib. 3, vers. 628, 629

Virgilius enim cum sui non oblitum diceret Ulyssem, quid aliud intelligi voluit, nisi quod meminerit sui? Cum ergo sibi praesens esset, nullo modo sui meminisset, nisi ad res praesentes memoria pertineret. Quapropter sicut in rebus praeteritis ea memoria dicitur, qua fit ut valeant recoli et recordari: sic in re praesenti quod sibi est mens, memoria sine absurditate dicenda est, qua sibi praesto est ut sua cogitatione possit intelligi, et utrumque sui amore conjungi.