CAPUT XII.

15. Trinitas in mente eo est imago Dei, quo meminit, intelligit et diligit Deum, quod est sapientia. Haec igitur trinitas mentis non propterea Dei est imago, quia sui meminit mens, et intelligit ac diligit se: sed quia potest etiam meminisse, et intelligere, et amare a quo facta est. Quod cum facit, sapiens ipsa fit. Si autem non facit, etiam cum sui meminit, seseque intelligit ac diligit, stulta est. Meminerit itaque Dei sui, ad cujus imaginem facta est, eumque intelligat atque diligat. Quod ut brevius dicam, colat Deum non factum, cujus ab eo capax est facta, et cujus particeps esse potest; propter quod scriptum est, Ecce Dei cultus est sapientia (Job XXVIII, 28): et non sua luce, sed summae illius lucis participatione sapiens erit, atque ubi aeterna, ibi beata regnabit. Sic enim dicitur ista hominis sapientia, ut etiam Dei sit. Tunc enim vera est: nam si humana est, vana est. Verum non ita Dei qua sapiens est Deus. Neque enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sed quemadmodum dicitur etiam justitia Dei, non solum illa qua ipse justus est, sed quam dat homini cum justificat impium, quam commendans Apostolus ait de quibusdam, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): sic etiam dici potest de quibusdam, Ignorantes Dei sapientiam, et suam volentes constituere, sapientiae Dei non sunt subjecti.

16. Est igitur natura non facta, quae fecit omnes caeteras magnas parvasque naturas, eis quas fecit sine dubitatione praestantior, ac per hoc hac etiam de qua loquimur, rationali et intellectuali, quae hominis mens est, ad ejus qui eam fecit imaginem facta. Illa autem caeteris natura praestantior Deus est. Et quidem non longe positus ab unoquoque nostrum, sicut Apostolus dicit; adjungens, In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28). Quod si secundum corpus diceret, etiam de isto corporeo mundo posset intelligi. Nam et in illo secundum corpus vivimus, movemur, et sumus. Unde secundum mentem quae facta est ad ejus imaginem, debet hoc accipi, excellentiore quodam, eodemque non visibili, sed intelligibili modo. Nam quid non est in ipso, de quo divine scriptum est, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36)? Proinde si in ipso sunt omnia, in quo tandem possunt vivere quae vivunt, et moveri quae moventur, nisi in quo sunt? Non tamen omnes cum illo sunt eo modo quo ei dictum est, Ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Nec ipse cum omnibus eo modo quo dicimus, Dominus vobiscum. Magna itaque hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo enim est, procul dubio sine illo non est: et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, nec diligit, cum illo non est. Quod autem quisque penitus obliviscitur, nec commoneri ejus utique potest.