CAPUT XIII.

17. Quomodo Dei oblivisci et meminisse quis possit. De visibilibus rebus ad hanc rem sumamus exemplum. Dicit tibi quispiam quem non recognoscis, Nosti me: et ut commoneat, dicit ubi, quando, quomodo tibi innotuerit: omnibusque adhibitis signis quibus in memoriam revoceris, si non recognoscis, ita jam oblitus es, ut omnis illa notitia penitus deleta sit animo; nihilque aliud restat, nisi ut credas ei qui tibi hoc dicit, quod aliquando eum noveras; aut ne hoc quidem, si fide dignus tibi esse qui loquitur non videtur. Si autem reminisceris, profecto redis in memoriam tuam, et in ea invenis quod non fuerat penitus oblivione deletum. Redeamus ad illud propter quod adhibuimus humanae conversationis exemplum. Inter caetera psalmus nonus: Convertantur, inquit, peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum (Psal. IX, 18). Porro autem vigesimus primus: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Non igitur sic erant oblitae istae gentes Deum, ut ejus nec commemoratae recordarentur. Obliviscendo autem Deum, tanquam obliviscendo vitam suam, conversae fuerant in mortem, hoc est, in infernum. Commemoratae vero convertuntur ad Dominum, tanquam reviviscentes reminiscendo vitam suam, cujus eas habebat oblivio . Item legitur in nonagesimo tertio: Intelligite nunc, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet (Psal. XCIII, 8, 9)? et caetera. Eis enim dictum est, qui Deum non intelligendo, de illo vana dixerunt.