CAPUT XIV.

18. Mens se recte diligendo diligit Deum, quem si non diligat, se ipsam odisse dicenda est. Mens etiam infirma et errans pollet semper memoria et intellectu et amore sui. Ad Deum convertatur, ut ipsius recordando, eumque intelligendo et diligendo beata sit. De dilectione autem Dei plura reperiuntur in divinis eloquiis testimonia. Ibi enim et illa duo consequenter intelliguntur, quia nemo diligit cujus non meminit, et quod penitus nescit. Unde illud est notissimum praecipuumque praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Sic itaque condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunquam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet; non immerito et mens hominis, quando sibi nocet, odisse se dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult: sed tamen male sibi vult, quando id vult quod obsit sibi, unde illud scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Qui ergo se diligere novit, Deum diligit: qui vero non diligit Deum, etiam si se diligit, quod ei naturaliter inditum est, tamen non inconvenienter odisse se dicitur, cum id agit quod sibi adversatur, et se ipsum tanquam suus inimicus insequitur. Qui profecto est error horrendus, ut cum sibi omnes prodesse velint, multi non faciant nisi quod eis perniciosissimum sit. Similem morbum mutorum animalium cum poeta describeret:

Di (inquit) meliora piis, erroremque hostibus illum!
Discissos nudis laniabant dentibus artus.

Virgil. Georg. lib. 3, vers. 513, 514

Cum morbus ille corporis fuerit, cur dixit errorem, nisi quia omne animal cum sibi natura conciliatum sit ut se custodiat quantum potest, talis ille erat morbus, ut ea quorum salutem appetebant, sua membra laniarent? Cum autem Deum diligit mens, et sicut dictum est, consequenter ejus meminit, eumque intelligit, recte illi de proximo suo praecipitur, ut eum sicut se diligat. Jam enim se non diligit perverse, sed recte, cum Deum diligit, cujus participatione imago illa non solum est, verum etiam ex vetustate renovatur, ex deformitate reformatur, ex infelicitate beatificatur. Quamvis enim se ita diligat, ut si alterutrum proponatur, malit omnia quae infra se diligit perdere, quam perire: tamen superiorem deserendo, ad quem solum posset custodire fortitudinem suam, eoque frui lumine suo, cui canitur in Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10); et in alio, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); sic infirma et tenebrosa facta est, ut a se quoque ipsa, in ea quae non sunt quod ipsa, et quibus superior est ipsa, infelicius laberetur per amores quos non valet vincere, et errores a quibus non videt qua redire. Unde jam Deo miserante poenitens clamat in Psalmis: Deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 11).

19. Non tamen in his tantis infirmitatis et erroris malis amittere potuit naturalem memoriam, intellectum, et amorem sui: propter quod merito dici potuit quod supra commemoravi (Cap. 4), Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Cur enim thesaurizat, nisi quia fortitudo ejus deseruit eum, per quam Deum habens, rei nullius indigeret? Et cur nescit cui congregabit ea, nisi quia lumen oculorum ejus non est cum eo? Et ideo non videt quod Veritas ait: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt abs te; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Verumtamen, quia etiam talis in imagine ambulat homo, et habet memoriam, et intellectum, et amorem sui, hominis mens: si ei manifestaretur quod utrumque habere non posset, et unum e duobus permitteretur eligere, alterum perditurus, aut thesauros quos congregavit, aut mentem; quis usque adeo non habet mentem, ut thesauros mallet habere quam mentem? Thesauri enim mentem possunt plerumque subvertere: at mens quae non thesauris subvertitur sine ullis thesauris facilius et expeditius potest vivere. Quis vero ullos thesauros, nisi per mentem poterit possidere? Si enim puer infans, quamvis ditissimus natus, cum sit dominus omnium quae jure sunt ejus, nihil possidet mente sopita; quonam tandem modo quisquam quidquam mente possidebit amissa? Sed de thesauris quid loquor, quod eis quilibet hominum, si talis optio proponatur, mavult carere quam mente; cum eos nemo praeponat, nemo comparet luminibus corporis, quibus non ut aurum rarus quisque homo, sed omnis homo possidet coelum: per lumina enim corporis quisque possidet quidquid libenter videt? Quis ergo si tenere utrumque non possit, et alterutrum cogatur amittere, non thesauros quam oculos malit? Et tamen si ab eo simili conditione quaeratur, utrum oculos malit amittere, an mentem; quis mente non videat, eum oculos malle quam mentem? Mens quippe sine oculis carnis humana est, oculi autem carnis sine mente belluini sunt. Quis porro non hominem se malit esse etiam carne caecum, quam belluam videntem?

20. Haec dixi, ut etiam tardiores, quamvis breviter, commonerentur a me, in quorum oculos vel aures hae litterae venerint, quantum mens diligat se ipsam etiam infirma et errans, male diligendo atque sectando quae sunt infra ipsam. Diligere porro se ipsam non posset, si se omnino nesciret, id est, si sui non meminisset; nec se intelligeret: qua in se imagine Dei tam potens est, ut ei cujus imago est valeat inhaerere. Sic enim ordinata est naturarum ordine, non locorum, ut supra illam non sit nisi ille. Denique cum illi penitus adhaeserit, unus erit spiritus: cui rei attestatur Apostolus, dicens, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): accedente quidem ista ad participationem naturae, veritatis, et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura, veritate et beatitudine sua. In illa itaque natura, cum feliciter adhaeserit, immutabiliter vivet , et immutabile videbit omne quod viderit. Tunc, sicut ei divina Scriptura promittit, satiabitur in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 5), bonis immutabilibus, ipsa Trinitate Deo suo cujus imago est: et ne uspiam deinceps violetur, erit in abscondito vultus ejus (Psal. XXX, 21), tanta ubertate ejus impleta, ut eam nunquam peccare delectet. Se ipsam vero nunc quando videt, non aliquid immutabile videt.