|
21. Anima tametsi beatitudinem speret, non tamen reminiscitur
beatitudinis amissae, sed Dei reminiscitur et regularum justitiae.
Regulae immutabiles bene vivendi, etiam impiis notae. Quod ideo
certe non dubitat, quoniam misera est, et beata esse desiderat: nec
ob aliud fieri sperat hoc posse, nisi quia est mutabilis. Nam si
mutabilis non esset, sicut ex beata misera, sic ex misera beata esse
non posset. Et quid eam fecisset miseram sub omnipotente et bono
Domino, nisi peccatum suum et justitia Domini sui? Et quid eam
faciet beatam, nisi meritum suum et praemium Domini sui? Sed et
meritum ejus gratia est illius, cujus praemium erit beatitudo ejus.
Justitiam quippe dare sibi non potest quam perditam non habet. Hanc
enim, cum homo conderetur, accepit; et peccando utique perdidit.
Accipit ergo justitiam, propter quam beatitudinem accipere mereatur.
Unde veraciter ei dicitur ab Apostolo, quasi de suo bono superbire
incipienti: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti,
quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quando
autem bene recordatur Domini sui, Spiritu ejus accepto, sentit
omnino, quia hoc discit intimo magisterio, nonnisi ejus gratuito
affectu posse se surgere, nonnisi suo voluntario defectu cadere
potuisse. Non sane reminiscitur beatitudinis suae: fuit quippe illa
et non est, ejusque ista penitus oblita est; ideoque nec commemorari
potest. Credit autem de illa fide dignis Litteris Dei sui, per ejus
prophetam conscriptis, narrantibus de felicitate paradisi, atque illud
primum et bonum hominis et malum historica traditione indicantibus.
Domini autem Dei sui reminiscitur. Ille quippe semper est, nec fuit
et non est, nec est et non fuit: sed sicut nunquam non erit, ita
nunquam non erat. Et ubique totus est: propter quod ista in illo et
vivit, et movetur, et est (Act. XVII, 28): et ideo
reminisci ejus potest. Non quia hoc recordatur, quod eum noverat in
Adam, aut alibi alicubi ante hujus corporis vitam, aut cum primum
facta est ut insereretur huic corpori: nihil enim horum omnino
reminiscitur; quidquid horum est, oblivione deletum est. Sed
commemoratur, ut convertatur ad Dominum, tanquam ad eam lucem qua
etiam cum ab illo averteretur quodam modo tangebatur. Nam hinc est
quod etiam impii cogitant aeternitatem, et multa recte reprehendunt
recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis
judicant, nisi in quibus vident quemadmodum quisque vivere debeat,
etiamsi nec ipsi eodem modo vivant? Ubi eas vident? Neque enim in
sua natura, cum procul dubio mente ista videantur, eorumque mentes
constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles videat, quisquis
in eis et hoc videre potuerit; nec in habitu suae mentis, cum illae
regulae sint justitiae, mentes vero eorum constet esse injustas.
Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi quid sit justum et injustus
agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo
scriptae sunt, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur? unde
omnis lex justa describitur, et in cor hominis qui operatur justitiam,
non migrando, sed tanquam imprimendo transfertur; sicut imago ex
annulo et in ceram transit, et annulum non relinquit. Qui vero non
operatur, et tamen videt quid operandum sit, ipse est qui ab illa luce
avertitur, a qua tamen tangitur. Qui autem nec videt quemadmodum sit
vivendum, excusabilius quidem peccat, quia non est transgressor
cognitae legis: sed etiam ipse splendore aliquoties ubique praesentis
veritatis attingitur, quando admonitus confitetur.
|
|