CAPUT XVI.

22. Imago Dei quomodo reformatur in homine. Qui vero commemorati convertuntur ad Dominum ab ea deformitate, qua per cupiditates saeculares conformabantur huic saeculo, reformantur ex illo, audientes Apostolum dicentem, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2): ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Non enim reformare se ipsam potest, sicut potuit deformare. Dicit etiam alibi: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23, 24). Quod ait, secundum Deum creatum; hoc alio loco dicitur, ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Sed peccando, justitiam et sanctitatem veritatis amisit; propter quod haec imago deformis et decolor facta est: hanc recipit, cum reformatur et renovatur. Quod autem ait, spiritu mentis vestrae; non ibi duas res intelligi voluit, quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis: sed quia omnis mens spiritus est, non autem omnis spiritus mens est. Est enim Spiritus et Deus (Joan. IV, 24), qui renovari non potest, quia nec veterascere potest. Dicitur etiam spiritus in homine, qui mens non sit, ad quem pertinent imaginationes similes corporum: de quo dicit ad Corinthios, ubi dicit, Si autem oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est (I Cor. XIV, 14). Hoc enim ait, quando id quod dicitur, non intelligitur: quia nec dici potest, nisi corporalium vocum imagines sonum oris spiritus cogitatione praeveniant. Dicitur et hominis anima spiritus: unde est in Evangelio, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30); quo significata est mors corporis, anima exeunte . Dicitur spiritus etiam pecoris, quod in Ecclesiaste libro Salomonis apertissime scriptum est, ubi ait: Quis scit spiritus filiorum hominum si ascendet ipse sursum, et spiritus pecoris si descendet ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Scriptum est etiam in Genesi, ubi dicit diluvio mortuam universam carnem, quae habebat in se spiritum vitae (Gen. VII, 22). Dicitur spiritus etiam ventus, res apertissime corporalis: unde illud in Psalmis, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Quia ergo tot modis dicitur spiritus, spiritum mentis dicere voluit eum spiritum, quae mens vocatur. Sicut ait etiam idem apostolus, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11). Non duas utique res intelligi voluit, quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis: sed quia corpus multarum rerum nomen est quarum nulla caro est (nam multa sunt excepta carne corpora coelestia, et corpora terrestria), corpus carnis dixit, corpus quae caro est. Sic itaque spiritum mentis eum spiritum quae mens est. Alibi quoque apertius etiam imaginem nominavit, scilicet aliis verbis idipsum praecipiens: Exspoliantes vos, inquit, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum hominem, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Id. III, 9, 10). Quod ergo ibi legitur, induite novum hominem qui secundum Deum creatus, est; hoc isto loco, Induite novum hominem, qui renovatur secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ibi autem ait, secundum Deum; hic vero, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Pro eo vero quod ibi posuit, in justitia et sanctitate veritatis; hoc posuit hic, in agnitione Dei. Fit ergo ista renovatio reformatioque mentis secundum Deum, vel secundum imaginem Dei. Sed ideo dicitur secundum Deum, ne secundum aliam creaturam fieri putetur; ideo autem, secundum imaginem Dei, ut in ea re intelligatur fieri haec renovatio, ubi est imago Dei, id est in mente. Quemadmodum dicimus, secundum corpus mortuum, non secundum spiritum, eum qui de corpore fidelis et justus abscedit. Quid enim dicimus secundum corpus mortuum, nisi corpore vel in corpore, non anima vel in anima mortuum? Aut si dicamus, Secundum corpus est pulcher; aut, Secundum corpus fortis, non secundum animum: quid est aliud, quam, Corpore, non animo pulcher aut fortis est? Et innumerabiliter ita loquimur. Non itaque sic intelligamus, secundum imaginem ejus qui creavit eum, quasi alia sit imago secundum quam renovatur, non ipsa quae renovatur.