|
23. Imago Dei in mente quomodo renovetur, donec perfecta sit in ea
similitudo Dei in beatitudine. Sane ista renovatio non momento uno
fit ipsius conversionis, sicut momento uno fit illa in Baptismo
renovatio remissione omnium peccatorum: neque enim vel unum
quantulumcumque remanet quod non remittatur. Sed quemadmodum aliud est
carere febribus, aliud ab infirmitate, quae febribus facta est,
revalescere; itemque aliud est infixum telum de corpore demere, aliud
vulnus quod eo factum est secunda curatione sanare: ita prima curatio
est causam removere languoris, quod per omnium fit indulgentiam
peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim
proficiendo in renovatione hujus imaginis: quae duo demonstrantur in
Psalmo, ubi legitur, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis;
quod fit in Baptismo: deinde sequitur, Qui sanat omnes languores
tuos (Psal. CII, 3); quod fit quotidianis accessibus, cum
haec imago renovatur. De qua re Apostolus apertissime locutus est,
dicens: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior
renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Renovatur autem
in agnitione Dei, hoc est, in justitia et sanctitate veritatis;
sicut sese habent apostolica testimonia quae paulo ante commemoravi.
In agnitione igitur Dei, justitiaque et sanctitate veritatis, qui de
die in diem proficiendo renovatur, transfert amorem a temporalibus ad
aeterna, a visibilibus ad intelligibilia, a carnalibus ad
spiritualia; atque ab istis cupiditatem frenare atque minuere,
illisque se charitate alligare diligenter insistit. Tantum autem
facit, quantum divinitus adjuvatur. Dei quippe sententia est: Sine
me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). In quo profectu et
accessu tenentem Mediatoris fidem cum dies vitae hujus ultimus quemque
compererit, perducendus ad Deum quem coluit, et ab eo perficiendus
excipietur ab Angelis sanctis, incorruptibile corpus in fine saeculi
non ad poenam, sed ad gloriam recepturus. In hac quippe imagine tunc
perfecta erit Dei similitudo, quando Dei perfecta erit visio. De
qua dicit apostolus Paulus: Videmus nunc per speculum in aenigmate,
tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Item dicit,
Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem
imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu
(II Cor. III, 18): hoc est quod fit de die in diem bene
proficientibus.
|
|