CAPUT XVIII.

24. Sententia Joannis an intelligenda de futura nostra similitudine cum Filio Dei ipsa etiam immortalitate corporis. Apostolus autem Joannes: Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hinc apparet tunc in ista imagine Dei fieri ejus plenam similitudinem, quando ejus plenam perceperit visionem. Quanquam possit hoc a Joanne apostolo etiam de immortalitate corporis dictum videri. Et in hac quippe similes erimus Deo, sed tantummodo Filio, quia solus in Trinitate corpus accepit, in quo mortuus resurrexit, atque id ad superna pervexit. Nam dicitur etiam ista imago Filii Dei, in qua sicut ille immortale corpus habebimus, conformes facti in hac parte, non Patris imaginis aut Spiritus sancti, sed tantummodo Filii, quia de hoc solo legitur, et fide sanissima accipitur, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Propter quod Apostolus: Quos ante, inquit, praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Primogenitus utique a mortuis secundum eumdem apostolum (Coloss. I, 18), qua morte seminata est caro ejus in contumelia, resurrexit, in gloria. Secundum hanc imaginem Filii, cui per immortalitatem conformamur in corpore, etiam illud agimus quod dicit idem apostolus, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 43, 49): ut scilicet qui secundum Adam mortales fuimus, secundum Christum immortales nos futuros, fide vera et spe certa firmaque teneamus. Sic enim nunc eamdem imaginem portare possumus, nondum in visione, sed in fide; nondum in re, sed in spe. De corporis quippe resurrectione tunc loquebatur Apostolus, cum haec diceret.