CAPUT I.

1. Quae sit sapientia de qua hic agendum. Philosophi nomen unde exortum. De scientiae ac sapientiae distinctione quid jam dictum. Nunc de sapientia nobis est disserendum: non de illa Dei, quae procul dubio Deus est; nam sapientia Dei Filius ejus unigenitus dicitur (Eccli. XXIV, 5, et I Cor. I, 24): sed loquemur de hominis sapientia, vera tamen quae secundum Deum est, et verus ac praecipuus cultus ejus est, quae uno nomine TEOSEBEIA graece appellatur. Quod nomen nostri, sicut jam commemoravimus, volentes et ipsi uno nomine interpretari, pietatem dixerunt, cum pietas apud Graecos EYSEBEIA usitatius nuncupetur: TEOSEBEIA vero quia uno verbo perfecte non potest, melius duobus interpretatur, ut dicatur potius Dei cultus. Hanc esse hominis sapientiam, quod et in duodecimo hujus operis volumine jam posuimus (Cap. 14), Scripturae sanctae auctoritate monstratur, in libro Dei servi Job, ubi legitur Dei sapientiam dixisse homini, Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis, scientia (Job XXVIII, 28); sive etiam, ut non nulli de graeco EPISTEMEN interpretati sunt, disciplina quae utique a discendo nomen accepit, unde et scientia dici potest. Ad hoc enim quaeque res discitur, ut sciatur. Quamvis alia notione, in iis quae pro peccatis suis mala quisque patitur ut corrigatur, dici soleat disciplina. Unde illud est in Epistola ad Hebraeos, Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater ejus? et illud evidentius in eadem, Omnis enim ad tempus disciplina non gaudii videtur esse, sed tristitiae: postea vero fructum pacificum iis qui per eam certarunt, reddet justitiae (Hebr. XII, 7, 11). Deus ergo ipse summa sapientia, cultus autem Dei sapientia est hominis, de qua nunc loquimur. Nam sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Secundum hanc itaque sapientiam, quae Dei cultus est, ait sancta Scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26).

2. Sed si de sapientia disputare sapientium est, quid agemus? Numquidnam profiteri audebimus sapientiam, ne sit nostra de illa impudens disputatio? Nonne terrebimur exemplo Pythagorae? qui cum ausus non fuisset sapientem profiteri, philosophum potius, id est amatorem sapientiae se esse respondit: a quo id nomen exortum ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. An ideo sapientem profiteri talium hominum nullus audebat, quia sine ullo peccato putabant esse sapientem? Hoc autem nostra Scriptura non dicit, quae dicit: Argue sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8). Profecto enim judicat habere peccatum, quem censet arguendum. Sed ego nec sic quidem sapientem me audeo profiteri: satis est mihi, quod etiam ipsi negare non possunt, esse etiam philosophi, id est amatoris sapientiae, de sapientia disputare. Non enim hoc illi facere destiterunt, qui se amatores sapientiae potius quam sapientes esse professi sunt.

3. Disputantes autem de sapientia, definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia. Unde ego quoque in libro superiore utrarumque rerum cognitionem, id est divinarum atque humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non tacui (Lib. XIII, capp. 1, 19). Verum secundum hanc distinctionem qua dixit Apostolus, Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 8); ista definitio dividenda est, ut rerum divinarum scientia proprie sapientia nuncupetur, humanarum autem proprie scientiae nomen obtineat: de qua volumine tertio decimo disputavi, non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacaneae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, quae non nisi aeterna est: aliud autem, scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur, quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur Apostolus. De qua prius cum loquerer, ipsam praecipue fidem commendare curavi, a temporalibus aeterna breviter ante distinguens, atque ibi de temporalibus disserens: aeterna vero in hunc librum differens, etiam de rebus aeternis fidem temporalem quidem, et temporaliter in credentium cordibus habitare, necessariam tamen propter adipiscenda ipsa aeterna esse monstravi (Lib. XIII, cap. 7). Fidem quoque de temporalibus rebus, quas pro nobis aeternus fecit, et passus est in homine, quem temporaliter gessit, atque ad aeterna provexit, ad eamdem aeternorum adeptionem prodesse disserui: virtutesque ipsas, quibus in hac temporali mortalitate prudenter, fortiter, temperanter, et juste vivitur, nisi ad eamdem, licet temporalem fidem, quae tamen ad aeterna perducit, referantur, veras non esse virtutes (Ibid., cap. 20).