CAPUT XIX.

25. Joannes potius intelligendus de perfecta nostra similitudine cum Trinitate in vita aeterna. Sapientia perfecta in beatitudine. At vero illa imago, de qua dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); quia non dictum est, Ad meam, vel, Ad tuam: ad imaginem Trinitatis factum hominem credimus, et quanta potuimus investigatione comprehendimus. Et ideo secundum hanc potius et illud intelligendum est quod ait apostolus Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: quia et de illo dixit, de quo dixerat Filii Dei sumus (I Joan. III, 2). Et immortalitas carnis illo perficietur momento resurrectionis, de quo ait apostolus Paulus, In ictu oculi, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti; et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). In ipso namque ictu oculi ante judicium resurget in virtute, in incorruptione, in gloria corpus spirituale, quod nunc seminatur in infirmitate, corruptione, contumelia corpus animale. Imago vero quae renovatur in spiritu mentis in agnitione Dei, non exterius, sed interius de die in diem, ipsa perficietur visione, quae tunc erit post judicium facie ad faciem, nunc autem proficit per speculum in aenigmate (Id. XIII, 12). Propter cujus perfectionem dictum intelligendum est, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc enim donum tunc nobis dabitur, cum dictum fuerit, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Matth. XXV, 34). Tunc quippe tolletur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10), quando ibunt sinistri in supplicium aeternum, euntibus dextris in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Haec est autem, sicut ait Veritas, vita aeterna, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).

26. Hanc contemplativam sapientiam, quam proprie puto in Litteris sanctis a scientia distinctam sapientiam nuncupari, duntaxat hominis, quae quidem illi non est, nisi ab illo cujus participatione vere sapiens fieri mens rationalis et intellectualis potest, Cicero commendans in fine dialogi Hortensii: Quae nobis, inquit, dies noctesque considerantibus, acuentibusque intelligentiam, quae est mentis acies, caventibusque ne quando illa hebescat, id est, in philosophia viventibus magna spes est, aut si hoc quod sentimus et sapimus mortale et caducum est, jucundum nobis perfunctis muneribus humanis occasum, neque molestam exstinctionem, et quasi quietem vitae fore: aut si, ut antiquis philosophis hisque maximis longeque clarissimis placuit, aeternos animos ac divinos habemus, sic existimandum est, quo magis hi fuerint semper in suo cursu, id est, in ratione et investigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque implicuerint hominum vitiis et erroribus, hoc his faciliorem ascensum et reditum in coelum fore. Deinde addens hanc ipsam clausulam, repetendoque sermonem finiens : Quapropter, inquit, ut aliquando terminetur oratio, si aut exstingui tranquille volumus, cum in his artibus vixerimus, aut si ex hac in aliam haud paulo meliorem domum sine mora demigrare, in his studiis nobis omnis opera et cura ponenda est. Hic miror hominem tanti ingenii, perfunctis muneribus humanis, hominibus in philosophia viventibus, quae contemplatione veritatis beatos facit, jucundum promittere occasum, si hoc quod sentimus et sapimus mortale et caducum est: quasi hoc moriatur et intercidat quod non diligebamus, vel potius quod atrociter oderamus, ut jucundus nobis sit ejus occasus. Verum hoc non didicerat a philosophis, quos magnis laudibus praedicat; sed ex illa nova Academia, ubi ei dubitare etiam de rebus manifestissimis placuit, ista sententia redolebat. A philosophis autem, sicut ipse confitetur, maximis longeque clarissimis, aeternos animos esse acceperat. Aeterni quippe animi non inconvenienter hac exhortatione excitantur, ut in suo cursu reperiantur, cum venerit vitae hujus extremum, id est, in ratione et investigandi cupiditate, minusque se admisceant atque implicent hominum vitiis et erroribus, ut eis facilior sit regressus ad Deum. Sed iste cursus qui constituitur in amore atque investigatione veritatis, non sufficit miseris, id est, omnibus cum ista sola ratione mortalibus sine fide Mediatoris: quod in libris superioribus hujus operis, maxime in quarto et tertio decimo, quantum potui, demonstrare curavi.