|
4. In fidei temporalis retentione, contemplatione ac dilectione
trinitas quaedam, sed nondum proprie imago Dei. Quapropter, quoniam
sicut scriptum est, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a
Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V,
6, 7); profecto quamdiu justus ex fide vivit (Rom. I, 17),
quamvis secundum hominem interiorem vivat, licet per eamdem temporalem
fidem ad veritatem nitatur, et tendat ad aeterna, tamen in ejusdem
fidei temporalis retentione, contemplatione, dilectione, nondum talis
est trinitas, ut Dei jam imago dicenda sit: ne in rebus temporalibus
constituta videatur, quae constituenda est in aeternis. Mens quippe
humana cum fidem suam videt, qua credit quod non videt, non aliquid
sempiternum videt. Non enim semper hoc erit, quod utique non erit,
quando ista peregrinatione finita, qua peregrinamur a Domino, ut per
fidem ambulare necesse sit, species illa succedet, per quam videbimus
facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): sicut modo non
videntes, tamen quia credimus, videre merebimur, atque ad speciem nos
per fidem perductos esse gaudebimus. Neque enim jam fides erit, qua
credantur quae non videntur; sed species, qua videantur quae
credebantur. Tunc ergo etsi vitae hujus mortalis transactae
meminerimus, et credidisse nos aliquando quae non videbamus, memoriter
recoluerimus, in praeteritis atque transactis deputabitur fides ista,
non in praesentibus rebus semperque manentibus: ac per hoc etiam
trinitas ista quae nunc in ejusdem fidei praesentis ac manentis
memoria, contuitu, dilectione consistit, tunc transacta et praeterita
reperietur esse, non permanens. Ex quo colligitur, ut si jam imago
Dei est ista trinitas, etiam ipsa non in eis quae semper sunt, sed in
rebus sit habenda transeuntibus.
|
|