CAPUT III.

Difficultas contra id quod mox dictum est, diluitur. Absit autem ut cum animae natura sit immortalis, nec ab initio quo creata est, unquam deinceps esse desistat, id quo nihil melius habet, non cum ejus immortalitate perduret. Quid vero melius in ejus natura creatum est, quam quod ad sui Creatoris imaginem facta est (Gen. I, 27)? Non igitur in fidei retentione, contemplatione, dilectione, quae non erit semper, sed in eo quod semper erit, invenienda est quam dici oporteat imaginem Dei.

5. An adhuc utrum ita se res habeat, aliquanto diligentius atque abstrusius perscrutabimur? Dici enim potest, non perire istam trinitatem, etiam cum fides ipsa transierit: quia sicut nunc eam et memoria tenemus, et cogitatione cernimus, et voluntate diligimus; ita etiam tunc cum eam nos habuisse memoria tenebimus, et recolemus, et hoc utrumque tertia voluntate jungemus, eadem trinitas permanebit. Quoniam si nullum in nobis quasi vestigium transiens reliquerit, profecto nec in memoria nostra ejus aliquid habebimus quo recurramus eam praeteritam recordantes, atque id utrumque intentione tertia copulantes, et quod erat scilicet in memoria, non inde cogitantibus nobis, et quod inde cogitatione formatur. Sed qui hoc dicit, non discernit aliam nunc esse trinitatem, quando praesentem fidem tenemus, videmus, amamus in nobis; aliam tunc futuram, quando non ipsam, sed ejus velut imaginarium vestigium in memoria reconditum, recordatione contuebimur, et duo haec, id est, quod erat in memoria retinentis, et quod inde imprimitur in acie recordantis, tertia voluntate jungemus. Quod ut possit intelligi, sumamus exemplum de corporalibus rebus, de quibus in libro undecimo satis locuti sumus (Cap. 2 et seqq.). Nempe ab inferioribus ad superiora ascendentes, vel ab exterioribus ad interiora ingredientes, primam reperimus trinitatem in corpore quod videtur, et acie videntis quae cum videt, inde formatur, et in voluntatis intentione quae utrumque conjungit. Huic trinitati similem constituamus, cum fides quae nunc inest nobis, tanquam corpus illud in loco, ita in nostra memoria constituta est, de qua informatur cogitatio recordantis, sicut ex illo corpore acies intuentis: quibus duobus, ut trinitas impleatur, annumeratur tertia voluntas, quae fidem in memoria constitutam et quamdam ejus effigiem in contuitu recordationis impressam connectit et conjungit; sicut in illa corporalis trinitate visionis, formam corporis quod videtur, et conformationem quae fit in cernentis aspectu, conjungit intentio voluntatis. Faciamus ergo corpus illud quod cernebatur, interisse dilapsum, nec ejus remansisse aliquid in ullo loco, ad quod videndum recurrat aspectus: numquid quia imago rei corporalis jam transactae atque praeteritae remanet in memoria, unde informetur recordantis obtutus , atque id utrumque tertia voluntate jungatur, eadem trinitas esse dicenda est, quae fuerat quando species in loco positi corporis videbatur? Non utique, sed prorsus alia: nam praeter quod illa erat extrinsecus, haec intrinsecus; illam profecto faciebat species praesentis corporis; hanc, imago praeteriti. Sic et in hac re, de qua nunc agimus, et propter quam putavimus adhibendum illud exemplum, fides quae nunc in animo nostro est, velut illud corpus in loco, dum tenetur, aspicitur, amatur, quamdam efficit trinitatem: sed non ipsa erit, quando fides haec in animo, sicut corpus illud in loco jam non erit. Quae vero tunc erit, quando eam recordabimur in nobis fuisse, non esse, alia profecto erit. Hanc enim quae nunc est, facit res ipsa praesens et animo credentis affixa: at illam quae tunc erit, faciet rei praeteritae imaginatio in recordantis memoria derelicta.