CAPUT IV.

6. In immortalitate animae rationalis quaerenda imago Dei. Trinitas in mente quomodo monstrata sit. Nec illa igitur trinitas, quae nunc non est, imago Dei erit; nec ista imago Dei est, quae tunc non erit: sed ea est invenienda in anima hominis, id est rationali, sive intellectuali, imago Creatoris, quae immortaliter immortalitati ejus est insita. Nam sicut ipsa immortalitas animae secundum quemdam modum dicitur; habet quippe et anima mortem suam, cum vita beata caret, quae vera animae vita dicenda est; sed immortalis ideo nuncupatur, quoniam qualicumque vita, etiam cum miserrima est, nunquam desinit vivere: ita quamvis ratio vel intellectus nunc in ea sit sopitus, nunc parvus, nunc magnus appareat, nunquam nisi rationalis et intellectualis est anima humana; ac per hoc si secundum hoc facta est ad imaginem Dei quod uti ratione atque intellectu ad intelligendum et conspiciendum Deum potest, profecto ab initio quo esse coepit ista tam magna et mira natura, sive ita obsoleta sit haec imago, ut pene nulla sit, sive obscura atque deformis, sive clara et pulchra sit, semper est. Denique deformitatem dignitatis ejus miserans divina Scriptura, Quanquam, inquit, in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Non itaque vanitatem imagini Dei tribueret, nisi deformem cerneret factam. Nec tantum valere illam deformitatem, ut auferat quod imago est, satis ostendit, dicendo, Quanquam in imagine ambulat homo. Quapropter ex utraque parte veraciter pronuntiari potest ista sententia, ut quemadmodum dictum est, Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur; ita dicatur, Quanquam vane conturbatur homo, tamen in imagine ambulat. Quanquam enim magna natura sit, tamen vitiari potuit, quia summa non est: et quanquam vitiari potuerit, quia summa non est, tamen quia summae naturae capax est, et esse particeps potest, magna natura est. Quaeramus igitur in hac imagine Dei quamdam sui generis trinitatem, adjuvante ipso qui nos fecit ad imaginem suam. Non enim aliter possumus haec salubriter investigare, et secundum sapientiam quae ab illo est aliquid invenire: sed ea quae in superioribus libris, et maxime in decimo, de anima humana vel mente diximus, si lectoris vel memoria teneantur atque recolantur, vel diligentia in eisdem locis in quibus conscripta sunt, recenseantur, non hic desiderabit prolixiorem de rei tantae inquisitione sermonem.

7. Inter caetera ergo in libro decimo diximus, hominis mentem nosse semetipsam (Cap. 7). Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi praesto est: nec menti magis quidquam praesto est, quam ipsa sibi. Et alia, quantum satis visum est, adhibuimus documenta, quibus hoc certissime probaretur.