|
Infantium mens an se noverit. Quid itaque dicendum est de infantis
mente, ita adhuc parvuli et in tam magna demersi rerum ignorantia, ut
illius mentis tenebras mens hominis quae aliquid novit exhorreat? An
etiam ipsa se nosse credenda est, sed intenta nimis in eas res quas per
corporis sensus tanto majore, quanto noviore coepit delectatione
sentire, non ignorare se potest, sed cogitare se non potest? Quanta
porro intentione in ista quae foris sunt sensibilia feratur, vel hinc
solum conjici potest, quod lucis hujus hauriendae sic avida est, ut si
quisquam minus cautus aut nesciens quid inde possit accidere, nocturnum
lumen posuerit ubi jacet infans, in ea parte ad quam jacentis oculi
possint retorqueri, nec cervix possit inflecti, sic ejus inde non
removeatur aspectus, ut nonnullos ex hoc etiam strabones fieri
noverimus, eam formam tenentibus oculis, quam teneris et mollibus
consuetudo quodam modo infixit. Ita et in alios corporis sensus,
quantum sinit illa aetas, intentione se quasi coarctant animae
parvulorum, ut quidquid per carnem offendit aut allicit, hoc solum
abhorreant vehementer aut appetant: sua vero interiora non cogitent,
nec possint admoneri ut hoc faciant; quia nondum admonentis signa
noverunt, ubi praecipuum locum verba obtinent, quae sicut alia prorsus
nesciunt. Quod autem aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare,
jam in eodem volumine ostendimus (Lib. 10, cap. 5).
8. Sed hanc aetatem omittamus, quae nec interrogari potest quid in
se agatur, et nos ipsi ejus valde obliti sumus. Hinc tantum certos
nos esse suffecerit, quod cum homo de animi sui natura cogitare
potuerit, atque invenire quod verum est, alibi non inveniet, quam
penes se ipsum. Inveniet autem, non quod nesciebat, sed unde non
cogitabat. Quid enim scimus, si quod est in nostra mente nescimus;
cum omnia quae scimus, non nisi mente scire possimus?
|
|