|
In mente se ipsam cogitante trinitas quaedam quomodo existat. Quid in
hac trinitate praestet cogitatio. Tanta est tamen cogitationis vis,
ut nec ipsa mens quodam modo se in conspectu suo ponat, nisi quando se
cogitat: ac per hoc ita nihil in conspectu mentis est, nisi unde
cogitatur, ut nec ipsa mens, qua cogitatur quidquid cogitatur, aliter
possit esse in conspectu suo, nisi se ipsam cogitando. Quomodo
autem, quando se non cogitat, in conspectu suo non sit, cum sine se
ipsa nunquam esse possit, quasi aliud sit ipsa, aliud conspectus
ejus, invenire non possum. Hoc quippe de oculo corporis non absurde
dicitur: ipse quippe oculus loco suo fixus est in corpore, aspectus
autem ejus in ea quae extra sunt tenditur, et usque in sidera
extenditur. Nec est oculus in conspectu suo; quandoquidem non
conspicit se ipsum, nisi speculo objecto, unde jam locuti sumus
(Lib. 10, cap. 3): quod non fit utique quando se mens in suo
conspectu sui cogitatione constituit. Numquid ergo alia sua parte
aliam partem suam videt, cum se conspicit cogitando, sicut aliis
membris nostris, qui sunt oculi, alia membra nostra conspicimus, quae
in nostro possunt esse conspectu? Quid dici absurdius vel sentiri
potest? Unde igitur aufertur mens, nisi a se ipsa? et ubi ponitur in
conspectu suo, nisi ante se ipsam? Non ergo ibi erit ubi erat,
quando in conspectu suo non erat; quia hic posita, inde sublata est.
Sed si conspicienda migravit , conspectura ubi manebit? An quasi
geminatur, ut et illic sit et hic, id est, et ubi conspicere, et ubi
conspici possit; ut in se sit conspiciens, ante se conspicua? Nihil
horum nobis veritas consulta respondet: quoniam quando isto modo
cogitamus, non nisi corporum fictas imagines cogitamus, quod mentem
non esse paucis certissimum est mentibus, a quibus potest de hac re
veritas consuli. Proinde restat ut aliquid pertinens ad ejus naturam
sit conspectus ejus, et in eam, quando se cogitat, non quasi per loci
spatium, sed incorporea conversione revocetur: cum vero non se
cogitat, non sit quidem in conspectu suo, nec de illa suus formetur
obtutus, sed tamen noverit se tanquam ipsa sit sibi memoria sui.
Sicut multarum disciplinarum peritus ea quae novit, ejus memoria
continentur, nec est inde aliquid in conspectu mentis ejus, nisi unde
cogitat; caetera in arcana quadam notitia sunt recondita, quae memoria
nuncupatur. Ideo trinitatem sic commendabamus, ut illud unde formatur
cogitantis obtutus, in memoria poneremus; ipsam vero conformationem,
tanquam imaginem quae inde imprimitur; et illud quo utrumque
conjungitur, amorem seu voluntatem. Mens igitur quando cogitatione se
conspicit, intelligit se et recognoscit: gignit ergo hunc intellectum
et cognitionem suam. Res quippe incorporea intellecta conspicitur, et
intelligendo cognoscitur. Nec ita sane gignit istam notitiam suam
mens, quando cogitando intellectam se conspicit, tanquam sibi ante
incognita fuerit: sed ita sibi nota erat, quemadmodum notae sunt res
quae memoria continentur, etiamsi non cogitentur: quoniam dicimus
hominem nosse litteras, etiam cum de aliis rebus, non de litteris
cogitat. Haec autem duo, gignens et genitum, dilectione tertia
copulantur, quae nihil est aliud quam voluntas fruendum aliquid
appetens vel tenens. Ideoque etiam illis tribus nominibus insinuandam
mentis putavimus trinitatem, memoria, intelligentia, voluntate.
9. Sed quoniam mentem semper sui meminisse, semperque se ipsam
intelligere et amare, quamvis non semper se cogitare discretam ab eis
quae non sunt quod ipsa est, circa ejusdem libri decimi finem diximus:
quaerendum est quonam modo ad cogitationem pertineat intellectus;
notitia vero cujusque rei, quae inest menti, etiam quando non de ipsa
cogitatur, ad solam dicatur memoriam pertinere. Si enim hoc ita est,
non habebat haec tria, ut et sui meminisset, et se intelligeret, et
amaret: sed meminerat tantum sui, et postea cum cogitare se coepit,
tunc se intellexit atque dilexit.
|
|