|
Exemplo res declaratur. Quomodo res ad juvandos lectores tractata
sit. Quapropter diligentius illud consideremus exemplum, quod
adhibuimus, ubi ostenderetur aliud esse rem quamque non nosse, aliud
non cogitare; fierique posse ut noverit homo aliquid quod non cogitat,
quando aliunde, non inde cogitat. Duarum ergo vel plurium
disciplinarum peritus, quando unam cogitat, aliam vel alias etiam si
non cogitat, novit tamen. Sed numquid recte possumus dicere, Iste
musicus novit quidem musicam, sed nunc eam non intelligit, quia eam
non cogitat; intelligit autem nunc geometricam, hanc enim nunc
cogitat? Absurda est, quantum apparet, ista sententia. Quid etiam
illa, si dicamus, Iste musicus novit quidem musicam, sed nunc eam
non amat, quando eam non cogitat; amat autem nunc geometricam ,
quoniam nunc ipsam cogitat: nonne similiter absurda est? Rectissime
vero dicimus, Iste quem perspicis de geometrica disputantem, etiam
perfectus est musicus; nam et meminit disciplinae ejus, et intelligit
eam et diligit: sed quamvis eam noverit et amet, nunc illam non
cogitat, quoniam geometricam de qua disputat, cogitat. Hinc
admonemur esse nobis in abdito mentis quarumdam rerum quasdam notitias,
et tunc quodam modo procedere in medium, atque in conspectu mentis
velut apertius constitui, quando cogitantur: tunc enim se ipsa mens,
et meminisse, et intelligere, et amare invenit, etiam unde non
cogitabat, quando aliud cogitabat. Sed unde diu non cogitaverimus,
et unde cogitare nisi commoniti non valemus, id nos nescio quo eodemque
miro modo, si potest dici, scire nescimus. Denique recte ab eo qui
commemorat, ei quem commemorat dicitur: Scis hoc, sed scire te
nescis; commemorabo, et invenies te scientem quod te nescire
putaveras. Id agunt et litterae, quae de his rebus conscriptae sunt,
quas res duce ratione veras esse invenit lector: non quas veras esse
credit ei qui scripsit, sicut legitur historia; sed quas veras esse
etiam ipse invenit, sive apud se, sive in ipsa mentis luce veritate.
Qui vero nec admonitus valet ista contueri, magna caecitate cordis,
tenebris ignorantiae demersus est altius, et mirabiliore divina ope
indiget, ut possit ad veram sapientiam pervenire.
10. Propter hoc itaque volui de cogitatione adhibere qualecumque
documentum, quo posset ostendi quomodo ex iis quae memoria
continentur, recordantis acies informetur, et tale aliquid gignatur
ubi homo cogitat, quale in illo erat ubi ante cogitationem meminerat:
quia facilius dignoscitur, quod tempore accedit, et ubi parens prolem
spatio temporis antecedit. Nam si nos referamus ad interiorem mentis
memoriam qua sui meminit, et interiorem intelligentiam qua se
intelligit, et interiorem voluntatem qua se diligit, ubi haec tria
simul semper sunt, et semper simul fuerunt ex quo esse coeperunt, sive
cogitarentur, sive non cogitarentur; videbitur quidem imago illius
trinitatis et ad solam memoriam pertinere: sed quia ibi verbum esse
sine cogitatione non potest (cogitamus enim omne quod dicimus, etiam
illo interiore verbo quod ad nullius gentis pertinet linguam), in
tribus potius illis imago ista cognoscitur, memoria scilicet,
intelligentia, voluntate. Hanc autem nunc dico intelligentiam, qua
intelligimus cogitantes, id est, quando eis repertis quae memoriae
praesto fuerant, sed non cogitabantur, cogitatio nostra formatur; et
eam voluntatem, sive amorem, vel dilectionem, quae istam prolem
parentemque conjungit, et quodam modo utrisque communis est. Hinc
factum est ut etiam per exteriora sensibilia quae per oculos carnis
videntur, legentium ducerem tarditatem, in undecimo scilicet libro;
atque inde cum eis ingrederer ad hominis interioris eam potentiam qua
ratiocinatur de temporalibus rebus, differens illam principaliter
dominantem qua contemplatur aeternas: atque id duobus voluminibus egi,
duodecimo utrumque discernens, quorum unum est superius, alterum
inferius, quod superiori subditum esse debet; tertio decimo autem de
munere inferioris, quo humanarum rerum scientia salubris continetur,
ut in hac temporali vita id agamus quo consequamur aeternam, quanta
potui veritate ac brevitate disserui: quandoquidem rem tam multiplicem
atque copiosam, multorum atque magnorum disputationibus multis
magnisque celebratam, uno strictim volumine inclusi, ostendens etiam
in ipsa trinitatem, sed nondum quae Dei sit imago dicenda.
|
|