|
11. Trinitas quae imago Dei, jam quaerenda in principali mentis
parte. Nunc vero ad eam jam pervenimus disputationem, ubi principale
mentis humanae, quo novit Deum vel potest nosse, considerandum
suscepimus, ut in eo reperiamus imaginem Dei. Quamvis enim mens
humana non sit ejus naturae cujus est Deus: imago tamen naturae ejus
qua natura melior nulla est, ibi quaerenda et invenienda est in nobis,
quo etiam natura nostra nihil habet melius. Sed prius mens in se ipsa
consideranda est antequam sit particeps Dei, et in ea reperienda est
imago ejus. Diximus enim eam etsi amissa Dei participatione obsoletam
atque deformem, Dei tamen imaginem permanere (Supra, cap. 4).
Eo quippe ipso imago ejus est, quo ejus capax est, ejusque particeps
esse potest; quod tam magnum bonum, nisi per hoc quod imago ejus est,
non potest . Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se:
hoc si cernimus, cernimus trinitatem; nondum quidem Deum, sed jam
imaginem Dei. Non forinsecus accepit memoria quod teneret, nec foris
invenit quod aspiceret intellectus, sicut corporis oculus: nec ista
duo, velut formam corporis, et eam quae inde facta est in acie
contuentis, voluntas foris junxit: nec imaginem rei quae foris visa
est, quodam modo raptam et in memoria reconditam cogitatio cum ad eam
converteretur, invenit, et inde formatus est recordantis obtutus,
jungente utrumque tertia voluntate: sicut in eis ostendebamus
trinitatibus fieri, quae in rebus corporalibus reperiebantur, vel ex
corporibus per sensum corporis introrsus quodam modo trahebantur; de
quibus omnibus in libro undecimo disseruimus (Capp. 2 et seqq.):
nec sicut fiebat vel apparebat, quando de illa scientia disserebamus,
jam in hominis interioris operibus constituta, quae distinguenda fuit a
sapientia; unde quae sciuntur, velut adventitia sunt in animo, sive
cognitione historica illata, ut sunt facta et dicta, quae tempore
peraguntur et transeunt, vel in natura rerum suis locis et regionibus
constituta sunt, sive in ipso homine quae non erant oriuntur, aut
aliis docentibus aut cogitationibus propriis, sicut fides, quam
plurimum in libro tertio decimo commendavimus; sicut virtutes,
quibus, si verae sunt, in hac mortalitate ideo bene vivitur, ut beate
in illa quae divinitus promittitur immortalitate vivatur. Haec atque
hujusmodi habent in tempore ordinem suum, in quo nobis trinitas
memoriae visionis et amoris facilius apparebat. Nam quaedam eorum
praeveniunt cognitionem discentium. Sunt enim cognoscibilia, et
antequam cognoscantur, suique cognitionem in discentibus gignunt.
Sunt autem vel in locis suis, vel quae tempore praeterierunt: quamvis
quae praeterierunt, non ipsa sint, sed eorum quaedam signa
praeteritorum, quibus visis vel auditis cognoscantur fuisse atque
transisse. Quae signa vel in locis sita sunt, sicut monumenta
mortuorum, et quaecumque similia: vel in litteris fide dignis, sicut
est omnis gravis et approbandae auctoritatis historia: vel in animis
eorum qui ea jam noverunt; eis quippe jam nota, et aliis utique sunt
noscibilia, quorum scientiam praevenerunt, et qui ea nosse, illis
quibus nota sunt docentibus, possunt. Quae omnia, et quando
discuntur, quamdam faciunt trinitatem, specie sua quae noscibilis fuit
etiam antequam nosceretur, eique adjuncta cognitione discentis quae
tunc esse incipit quando discitur, ac tertia voluntate quae utrumque
conjungit. Et cum cognita fuerint, alia trinitas, dum recoluntur,
fit jam interius in ipso animo, ex iis imaginibus quae cum discerentur
sunt impressae in memoria, et informatione cogitationis ad ea converso
recordantis aspectu, et ex voluntate quae tertia duo ista conjungit.
Ea vero quae oriuntur in animo ubi non fuerunt, sicut fides, et
caetera hujusmodi, etsi adventitia videntur, cum doctrina inseruntur;
non tamen foris posita vel foris peracta sunt, sicut illa quae
creduntur; sed intus omnino in ipso animo esse coeperunt. Fides enim
non est quod creditur, sed qua creditur: et illud creditur, illa
conspicitur. Tamen quia esse coepit in animo, qui jam erat animus
antequam in illo ista esse coepisset, adventitium quiddam videtur, et
in praeteritis habebitur, quando succedente specie jam esse
destiterit: aliamque nunc trinitatem facit per suam praesentiam,
retenta, conspecta, dilecta; aliam tunc faciet per quoddam sui
vestigium, quod in memoria praeteriens de reliquerit, sicut jam supra
dictum est.
|
|