|
Principio, quid in singulis
quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac
summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas
quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et
immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita
promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a
nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem
Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum
difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem,
nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse
observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate
adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari
posse demonstrat.
|
|