CAPUT IX.

15. De aenigmate et tropicis locutionibus. Haec dicta sunt propter quod ait Apostolus, nunc per speculum nos videre. Quia vero addidit, in aenigmate; multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt, in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis, quos Graeci tropos vocant, eoque graeco vocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim schemata usitatius dicimus quam figuras, ita usitatius dicimus tropos quam modos. Singulorum autem modorum sive troporum nomina, ut singula singulis referantur, difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri, quod ait Apostolus, Quae sunt in allegoria (Galat. IV, 24), nolentes graecum vocabulum ponere, circumloquendo interpretati sunt dicentes, Quae sunt aliud ex alio significantia. Hujus autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species, in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis, omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est: ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid ergo est allegoria, nisi tropus ubi ex alio aliud intelligitur, quale illud est ad Thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt: nos autem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. V, 6-8)? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem, ut breviter explicem, obscura allegoria, sicuti est, Sanguisugae erant tres filiae (Prov. XXX, 15); et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominavit Apostolus, non in verbis eam reperit, sed in facto, cum e duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum, sed etiam factum fuit, duo Testamenta intelligenda monstravit; quod antequam exponeret, obscurum fuit: proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.

16. Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt, quibus discuntur tropi, quaerunt quid dixerit Apostolus, nunc in aenigmate nos videre; verum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc videmus, nosse desiderant: ex utroque invenienda una est sententia; et ex illo scilicet quod ait, Videmus nunc per speculum; et ex isto quod addit, in aenigmate. Una est enim cum tota sic dicitur, Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde, quantum mihi videtur, sicut nomine speculi imaginem voluit intelligi; ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem, tamen obscuram, et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab Apostolo significatae intelligi possint, quae accommodatae sunt ad intelligendum Deum, eo modo quo potest; nihil tamen est accommodatius quam id quod imago ejus non frustra dicitur. Nemo itaque miretur etiam in isto modo videndi qui concessus est huic vitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis, si esset facilitas visionis. Et hoc est grandius aenigma, ut non videamus quod non videre non possumus. Quis enim non videt cogitationem suam? et quis videt cogitationem suam, non oculis carnalibus dico, sed ipso interiore conspectu? Quis non eam videt, et quis eam videt? Quandoquidem cogitatio visio est animi quaedam, sive adsint ea quae oculis quoque corporalibus videantur, vel caeteris sentiantur sensibus, sive non adsint, et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil eorum, sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt, nec corporalium similitudines, sicut virtutes et vitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; sive illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive istorum omnium causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; sive etiam mala et vana, ac falsa cogitemus, vel non consentiente sensu, vel errante consensu.