|
20. Verbi divini similitudo qualiscumque in verbo nostro non
exteriore ac sensibili, sed in interiore ac mentali quaerenda.
Dissimilitudo quam maxima inter verbum ac scientiam nostram et Verbum
scientiamque divinam. Proinde verbum quod foris sonat, signum est
verbi quod intus lucet, cui magis verbi competit nomen. Nam illud
quod profertur carnis ore, vox verbi est: verbumque et ipsum dicitur,
propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim verbum
nostrum vox quodam modo corporis fit, assumendo eam in qua manifestetur
sensibus hominum; sicut Verbum Dei caro factum est, assumendo eam in
qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum
fit vox, nec mutatur in vocem; ita Verbum Dei caro quidem factum
est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non
in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit, et illud caro factum
est. Quapropter quicumque cupit ad qualemcumque similitudinem Verbi
Dei, quamvis per multa dissimilem, pervenire, non intueatur verbum
nostrum quod sonat in auribus, nec quando voce profertur, nec quando
silentio cogitatur. Omnium namque sonantium verba linguarum etiam in
silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo, tacente ore
corporis: nec solum numeri syllabarum, verum etiam modi cantilenarum,
cum sint corporales, et ad eum, qui vocatur auditus, sensum corporis
pertinentes, per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt
cogitantibus, et tacite cuncta ista volventibus. Sed transeunda sunt
haec, ut ad illud perveniatur hominis verbum, per cujus qualemcumque
similitudinem sicut in aenigmate videatur utcumque Dei Verbum: non
illud quod factum est ad illum vel illum prophetam, et de quo dictum
est, Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur (Act. VI,
7); et de quo iterum dictum est, Igitur fides ex auditu, auditus
autem per verbum Christi (Rom. X, 17); et iterum, Cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum
hominum, sed sicuti est vere verbum Dei (I Thess. II, 13).
Et innumerabilia similiter in Scripturis dicuntur de Dei verbo, quod
in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur
humana. Ideo autem verbum Dei dicitur, quia doctrina divina
traditur, non humana. Sed illud Verbum Dei quaerimus qualitercumque
per hanc similitudinem nunc videre, de quo dictum est, Deus erat
Verbum; de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; de quo
dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 3, 14);
de quo dictum est, Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis (Eccli.
I, 5). Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis, ad verbum
rationalis animantis, ad verbum non de Deo natae, sed a Deo factae
imaginis Dei, quod neque prolativum est in sono, neque cogitativum in
similitudine soni, quod alicujus linguae esse necesse sit, sed quod
omnia quibus significatur signa praecedit, et gignitur de scientia quae
manet in animo, quando eadem scientia intus dicitur, sicuti est.
Simillima est enim visio cogitationis, visioni scientiae. Nam quando
per sonum dicitur, vel per aliquod corporale signum, non dicitur
sicuti est, sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo
quod in notitia est, hoc est in verbo, tunc est verum verbum, et
veritas, qualis exspectatur ab homine, ut quod est in ista, hoc sit
et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo; hic
agnoscitur, Est, est; Non, non (Matth. V, 37). Sic
accedit, quantum potest, ista similitudo imaginis factae ad illam
similitudinem imaginis natae, qua Deus Filius Patri per omnia
substantialiter similis praedicatur. Animadvertenda est in hoc
aenigmate etiam ista Verbi Dei similitudo, quod sicut de illo Verbo
dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, ubi Deus per unigenitum
Verbum suum praedicatur universa fecisse; ita hominis opera nulla
sunt, quae non prius dicantur in corde: unde scriptum est, Initium
omnis operis verbum (Eccli. XXXVII, 20). Sed etiam hic
cum verum verbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem
verbum est, cum de scientia bene operandi gignitur, ut etiam ibi
servetur, Est, est; Non, non: ut si est in ea scientia qua
vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non:
alioquin mendacium erit verbum tale, non veritas; et inde peccatum,
non opus rectum. Est et haec in ista similitudine verbi nostri
similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non
sequatur opus; opus autem esse non potest, nisi praecedat verbum:
sicut Verbum Dei potuit esse nulla existente creatura; creatura vero
nulla esse posset, nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque
non Deus Pater, non Spiritus sanctus, non ipsa Trinitas, sed
solus Filius, quod est Verbum Dei, caro factum est; quamvis
Trinitate faciente: ut sequente atque imitante verbo nostro ejus
exemplum, recte viveremus, hoc est, nullum habentes in verbi nostri
vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum haec hujus imaginis
est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit
magister bonus fide christiana pietatisque doctrina, ut revelata facie
a Legis velamine quod est umbra futurorum, gloriam Domini
speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eamdem imaginem
transformemur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II
Cor. III, 18), secundum superiorem de his verbis
disputationem.
21. Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago
renovata, similes Deo erimus, quoniam videbimus eum, non per
speculum, sed sicuti est (Joan. III, 2): quod dicit apostolus
Paulus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Nunc vero in
hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine,
quanta sit etiam dissimilitudo, quis potest explicare? Attingam tamen
aliqua, ut valeo, quibus id possit adverti.
|
|